PL 194, col. 38
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
sub Christiana regula prohibente illicita; sed ea
confusione, qua scripsit rex Antiochus regno suo
ut esset omnis populus unus. Unde apud illos inter
sanctum et profanum nulla distantia est, inter sacerdotes
et laicos modica discretio; nisi forte in
eo discernantur, quod clerici plus laicis deviant,
exceptis paucissimis inter eos ita sensatis ut intelligant
et doleant se non esse observatores vel illius
confusae regulae nisi in vilissima ejus portione,
cum ea illic negligant quae sancti sancta docent,
et ea solum teneant quae in permissione proprietatum
et privatorum habitaculorum nescio quis indulget.
XLVII. Nonne itaque regula ista vel colenda est
ut sit pura et sanctis consona, vel, si colari non
potest, omnino auferenda? Provenit enim ex illa
talis confusio, qualis olim de jam commemorato
regis Antiochi evenit edicto, quo scripsit omni regno
suo, ut esset omnis populus unus. Nam, si sola
sua, ut eis illic permissum est, retinerent quae relinquere
nullus cogitur, nisi qui voto vel proposito
vitae arctioris tenetur, esset hoc utcunque tolerabile,
dummodo res Ecclesiae, ut in sacris canonibus
praecipitur, haberent non in proprietate, sed in
communitate, neque ad instar filiorum Heli
[(I Reg.
II)]
in Silo carnes in communi caldario coquendas
et intra sancta edendas, dividerent crudas in habitacula
sua mulierculis frequentata deportandas.
Sane a talibus congregationibus proprietates omnino
disamputare, ac privatas eis mansiones penitus
non permittere; hoc utique esset securim ad
radicem arboris malae ponere, non etiam ramos
solum praecidere. In qua nimirum praecisione ramorum
hi frustra laborant, qui permissis eis proprietatibus
ac privatis mansionibus, a vestibus superfluitates
et saecularis pompae naevum, atque a moribus
vitia conantur resecare. Quandiu enim radix
proprietatis et mansionum privatarum usus radicitus
non evellitur, quantumlibet operae ad praecidendos
ramos inutiles vineae Domini quisque studiosus
cultor impenderit, de vitiosa radice alii
aeque inutiles pullulabunt. Nam, si in claustris canonice
absque proprietate ordinatis, vix vitia vel
etiam crimina bene vigilante studio magistrorum
resecari poterunt, quanto minus ubi fraterni testimonii
absentia, et privati domicilii secretum, insuper
et aetatis lubricum, otiumque cum abundantia,
coquorumque diligentia, et familiae obsequela concurrerint?
XLVIII. Sed objicitur nobis a talibus, nec inter
nos vitiosos, nec inter illos virtuosos omnino deesse.
Atque utinam, sicut apud nos unus forsitan vitiosus
studiosorum multitudine premitur, quatenus aut
mutetur intus, aut foras egrediatur, ita apud eos
quispiam studiosus vitiosorum multitudine non opprimeretur,
imo et persecutionis rabie non pelleretur!
Quis enim ex eis vitia aliorum sciens, et aemulatione
fraterna impetens, declinans et arguens,
cum talibus ne dicam pacem habere, sed vivere secure