PL 194, col. 37

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

et duces reliquis alienigenis in vexationem
sanctae civitatis, usque adeo ut per talium gravamina
deserta sit Jerusalem a suis civibus, et inhabitetur
a gentibus juxta illud: «Deus, venerunt
gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum
sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum
custodiam: posuerunt morticina servorum tuorum
bestiis terrae,» etc.
[(Psal. LXXVIII, 1, 2.)]
Sed innotescet
quandoque in nationibus ultio sanguinis servorum
Dei, et introibit in conspectu Dei gemitus
compeditorum. Sicut enim Simone sacerdote magno
exaltato, hi qui erant in arce, primo conclusi,
deinde sunt ejecti; sic, annuente Deo, eveniet istis.
Ita enim legitur: «Qui autem erant in arce Jerusalem
prohibebantur egredi et ingredi in regionem,

et emere ac vendere, et esurierunt valde, et multi
ex eis fame perierunt. Et clamaverunt ad Simonem,
ut dextras acciperent, et dedit illis, et ejecit eos
inde, et mundavit arcem a contaminationibus. Et
intraverunt in eam tertia et vicesima secundi mensis,
anno centesimo septuagesimo primo, cum laude
et ramis palmarum, et cinyris et cymbalis et nablis,
et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus
magnus ex Israel. Et constituit ut omnibus annis
agerentur dies hi cum laetitia. Et munivit montem
templi qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse,
et qui cum eo erant
[(I Mach. XIII, 49, 53)]
.»
XLVI. Nonne huic facto simile est illud, quod
irregulares canonici, licet in arce positi, per decreta
pontificum Romanorum prohibentur ecclesias

emere ac vendere in regione, propter quod esuriunt
valde, non sicut illi beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, sed sicut hi qui ardent per avaritiam?
Veniet, veniet tempus acceptabile, quo ejiciantur
de arce primo particulariter emundata;
videlicet quaelibet cathedrali ecclesia; deinde universaliter
ventilatione ultima, nec proderunt eis
propugnacula, vel jacula quibus jamdiu tutati sunt
in arce. Habent enim in regula sua, non secundum
apostolos ordinata, quaedam capitula rationabilia
vel fortissima propugnacula, quibus defenditur
conversatio eorum tanquam sit canonica. Et revera,
si viverent secundum illa, quae de sanctorum
Patrum tractatibus excerpta illic sunt aggregata,
vita dici posset et esset canonica. Sed admistum

illic modicum fermentum totam massam corrumpit;
illud videlicet, quod non de scriptis Patrum,
sed aliunde ascitum, destruit illic positas sanctiones
sanctorum. Quasi enim regis legitimis edictis
primo positis, aliis imo et contrariis edictis
legationem mittunt post illum, dicentes: «Nolumus
hunc regnare super nos
[(Luc. XIX, 14)]
.»
Nam, cum priora edicta eis interdicant proprietatem
et habitacula privata, posteriora illa penitus
apocrypha concedunt hujusmodi: non ea discretione,
qua beatus Gregorius clericis extra sacros
ordines manentibus, et legitima conjugia sortitis,
extra congregationes dari permittit stipendia competentia
psalmodiae invigilantibus, et viventibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.