PL 194, col. 36

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

Quorum vestigiis inhaerentes, quod quidam fratres
in claustro Berthersgadmensi de munitione ordinis
sui vana praesumptione attentare voluerunt, apostolica
auctoritate ne fiat interdicimus, praecipientes
ut quod Deo voverunt, reddere; et regulam
beati Augustini, quam professi sunt, Domino juvante,
fideliter observare studeant. In cujus observantia
si eos forte remissos et minus ferventes repereris,
monemus fraternitatem tuam, ut secundum
datam sibi a Deo sapientiam, professionem et
ordinem suum servare, et mandatis regulae obedire,
sicut tua interest, districte commoneas. Data Laterani
XVII Kalendas Aprilis.»
XLIV. Cum ergo scriptis apostolicis moniti, et
divina institutione informati agnoscamus bipertitam

conversationem clericorum, vel in congregatione
communiter, vel in dispersione disciplinate conversantium,
et regulas vel coenobitales vel synodales
quas appellamus canones, observantium; quis
nisi rex Babylonis et confusionis adinvenit genus
tertium clericorum nimis confusum, nimis Babylonicum,
laicali pariter et clericali conversatione
commistum in quoddam neutrum, neque in congregatione
vacantium canendis hymnis ita decenter,
sicut te decet hymnus, Deus, in Sion; neque in dispersione
ordinabiliter militantium contra carnalia
desideria, quae militant adversus animam? Hi ante
nos a sanctis Patribus inveniuntur hippocentauris
assimilati, qui nec equi nec homines, mistumque,
ut ait propheta , genus, protesque biformis, quia

nullius agnoscuntur certae sectatores religionis.
Horum quosdam solutos atque oberrantes, ut Isidorus
ait, sola turpis vita complectitur et vaga;
quia nullius cautae institutionis religamine jugo
Domini sunt astricti, quasi liberi et velamen habentes
militiae libertatem, non sicut servi Dei, sed
sicut servi mammonae. Pro quo quaestu seu luxu
variantes loca, vel quod pejus est, occupantes loca
plura contra interdicta synodalia, quibus mandatur
ne vagus clericus ante canonicam stabilitatem litteris
commendatitiis ac propria confessione roboratam
serviat altari, seu vivat de altari, prohibeturque
unus in duabus vel pluribus ecclesiis intitulari,
ut verbi gratia, in sede cathedrali sit canonicus

et in rure plebanus, vel inter plebanum et
episcopum talis medius, qualis in concilio Remensi
sermone apostolico per te, papa Eugeni, nuper est
praescriptus pariter et proscriptus; eo quod quidam
suis conductitiis nomen plebani fraudulenter concedunt,
et ipsi sub episcopis et super hujusmodi
plebanos inter se medios constituunt, ut gregem
devorent non curent, vastent non pascant.
XLV. Hos impugnari vel expugnari ob hoc nimis
est laboriosum, quod cum sua quaerant, et non quae
Jesu Christi, tenent arcem in Jerusalem, et sicut
in libris Machabaeorum legitur, facti sunt in diabolum
malum in Israel, suntque magna plaga castitatis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.