PL 194, col. 1875

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne · Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

naturalis mundus, aureum Saturni saeculum, aureaque
catena poetae. Quam cum inobedientia rupisset
inter spiritum et Deum, concupiscentia inter
carnem et spiritum, ac demum maledictio inter
operationem carnis et mundum: apparuit subito
exordinata quaedam rerum facies, quae chaos, tenebrae,
et abyssus merito dicta est: unde extractum
se memoravit, qui per gratiam nova in Christo
creatura in novo mundo positus, psallit: Quantas
ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et
conversus vivificasti me, et de abyssis terrae reduxisti

Dilecto suo ALCHERO frater ISAAC, se, et quod
sibi.
Cogis me, dilectissime, scire quod nescio; et
quod nondum didici docere. Vis enim a nobis edoceri
de anima, sed neque id quod in divinis Litteris
didicimus, id est qualis fuerit ante peccatum, aut
sit sub peccato, aut futura post peccatum; sed de
ejus essentia et viribus, quomodo sit in corpore,
vel quomodo exeat, et caetera quae non scimus, nec
nescire nos sinis, utque verum fateamur, id ipsum
quod a nobis in collatione audisti, ob quod animaris
aliquid amplius sperare, dum attentantes obtemperare
precibus tuis, in id intendimus, a nobis
elabitur, evolat, et quodammodo evanescit. Unde
et in hoc ipso discimus animam nostram cum divina

natura plurimam gerere similitudinem, quae
improbum scrutatorem sui reprimit dicens: Averte
oculos tuos a me, quoniam ipsi me avolare fecerunt [(Cant. VI)]
.
Tria itaque sunt, corpus, anima et Deus.
Sed horum me fateor ignorare essentiam, minusque
quid corpus, quam quid anima; et quid anima,
quam quid sit Deus, intelligere. Sed hoc fortasse
miraberis, et esto. Verumtamen in hoc corpore
quod corrumpitur, aggravatur anima; ubi et terrena
inhabitatio sensum in ima deprimit, et terreni
artus moribundaque membra vim hebetant depressam
agentis animae. Praedictorum itaque trium,
primum occurrit ipsum corpus quod necesse est
obscurum ab eo obscurata non nisi obscure videat,

quanto autem ab hoc tenebroso fumo altius evaporarit,
limpidius utique videbit. Unde et animam
ipsam, quanto intellectus superior et purior est
sensu, clarius ac certius videre quam corpus, necesse
est, et ipsum Deum, quam animam, quanto
intelligentia praestat intellectui. Omnis enim essentiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.