PL 194, col. 9

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

I. Psalmo sexagesimo quarto de duabus civitatibus
inter se contrariis, Jerusalem videlicet et Babylonia,
earumque civibus inter se contrariis agitur.
De quorum permistione ac distinctione in tempore
papae Eugenii largo tractatu agentes, hunc ipsum
psalmum pro materia tunc habuimus, eumque ipsi
beatae memoriae pontifici legendum praesentavimus,
hac intentione scilicet, ut curia Romana, quae, contestante
Petro, Ecclesia est in Babylone collecta
[(I Petr. V, 13)]
, per nomen Babylonis tropice notata
urbe Roma; ut, inquam, curia illa semetipsam
attenderet, seseque ac pariter Ecclesiam totam,
quam regere debet, a confusione Babylonica distinctam
exhibere satageret sine macula et ruga.
Neque enim vel hoc ipsum carere macula videtur,

quod nunc dicitur curia Romana, quae antehac dicebatur
Ecclesia Romana. Nam, si revolvantur antiqua
Romanorum pontificum scripta, nusquam in
eis reperitur hoc nomen, quod est curia, in designatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.