PL 199, col. 1000

Entheticus de dogmate philosophorum (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Est expensa viae quaerenda tibi, dabit illam
Morum fama, gravis actio, sermo placens
Quo magis haec abeunt in sumptus, et mage crescunt;
Nummus in expensam non rediturus abit,
Hi, quocunque voles, poterunt perducere sumptus,
Usu nam crescit ista moneta suo.
Ergo via, quocunque placet, securus abibis,
Sed tamen ad patriam dulcius ire tuam.
Quod Cantia caput regni, et qui ibi cavendi, qui non.
Pontificum regumque parens te Cantia fovit,
Hospitiumque tibi praeparat immo domum,
Haec petit, ut redeas et in illa sede quiescas,
Quae caput est regni justitiaeque domus.
Parebis matri praesertim recta monenti
Quaeque tuos tendit perpetuare dies.
Intrabis claustrum, sed, si potes, absque cucullo,
Ut post, si libeat, egrediare tuus.
Invenies illic, quid semper scire laborant,
Et quibus est grandis poena carere libro
Sunt alii, qui sic sapientum scripta licentur,
Ut non semissem cuncta valere putent.
Legis amatores adeas et scripta colentes,
Contra nugaces nummicolasque cave.
Quas contemnit opes sapiens, admittit ad usum,
Quaerit et interdum, non tamen absque modo.
Frustra quaerit opes, quia non satiatur, avarus,
Quamvis, quidquid habet, conferat ipse Deus.
Nummus ei Deus est, qui semper torquet amicos
Et solet aeternam perpetuare famem
Gratia rore suo nocuum restringit amorem,
Sed cupidam mentem non facit absque fame.
Omnia posse Deum notum satis est, sed avarum,
Sit licet omnipotens, non satiare potest.
Nequius hoc nihil est, quia nulli parcit agitque,
Ut sit cum reliquis semper et ipse miser.
Nequior est aliis, qui verbis Gillia, rebus
Demea, Flaminium vivit, agitque Numam.
Tantalus est auctor cupidis, est auctor avaris
Perpetuaque siti deperit atque fame.
De Britone.
Invenies laetum Britonem, si caseus adsit
Plus tamen interdum gaudet adesse libros.
Nam quantum patitur Britonis natura vel ordo,
Indulget studiis carminibusque vacat;
Dispensanda domus illi commissa resurgit,
Atque mali species hoc veniente fugit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.