PL 199, col. 965

Entheticus de dogmate philosophorum (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Dogmata discuties veterum fructumque laboris,
Quem capit ex studiis philosophia suis.
Spiritus ille bonus linguam mentemque gubernet,
Qui bona verba docet et pia vota facit,
Dirigat et gressus, operasque secundet et actus,
Ut tibi sint comites gratia, vita salus.
Aula novis gaudet, veteres fastidit amicos,
Sola voluptatis causa lucrique placet.
Quis venias? quae causa viae? quo tendis et unde?
Forsitan inquiret, pauca libelle refer.
De Aletheia et Phronesi.
Est Aletheia soror Phronesis, virtutis origo,
Grata sui specie, semper amica Deo;
Nam deformatur, quoties extrinsecus illi
Cultus adest, fucos virgo beata fugit.
In se convertunt oculos et corda vicissim,
Et decor unius est utriusque decor,
Et genus et species et opus commune duarum.
Manat ab his vitae regula sancta, modus.
Hae tibi sint comites, curas et verba ministrent,
Teque velint gravibus conciliare viris,
Hae tibi principium, cursum, finemque loquendi
Monstrent, et sermo quis quibus aptus erit.
A trivio tibi dicendi sumetur origo,
Ante tamen videas, quae quibus apta locis.
Quod logica sapientes et discretos facit.
Logica quid valeat, aut cur placeat sapienti,
Dicturus, faciem philosophantis adi.
Qui sequitur sine mente sonum, qui verba capessit,
Non sensum, judex integer esse nequit.
Cum vim verborum dicendi causa ministret,
Haec si nescitur, quid nisi ventus erunt?
Quae bonus auditor pensat de mente loquentis,
Non quovis sensu, quem sibi verba ferunt,
Ut tamen assistat verbis lex recta loquendi,
Qua sine non poterunt pondus habere suum!
Aucupium verbi jampridem jussit ab aula
Lex Romana, sed hoc praetor iniquus amat.
De nugacibus mentientibus logicam.
Lis est infelix, nisi forma petatur agendi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.