PL 199, col. 1025

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

suam ante discessum, si eam ille non
respuat. Quam cum rex conquiniscens se non abjicere
responderet, persecutori suo benedixit ex
animo archiepiscopus, et egressus est. Qui vero
Deum timebant, Anselmum affectu et votis prosecuti
sunt, et quantum licebat precibus et commendationibus
juvabant. Rex autem in sua feritate
persistit, ut videretur merito Deus recessisse
ab eo.
CAP. IX. Anselmus in exsilium est relegatus. Cantuariam veniens, causa itineris conventui suo ecclesiae Salvatoris Cantuariensis exposita, ante summum-altare Christi sumpta pera et baculo, cum benedictione commendat seipsum Deo et fidelium orationibus. Commendatio Romani pontificis Anselmo.

Veniens inde archiepiscopus Cantuariam, primo
a fratribus suis, deinde a locis venerabilibus et
omni clero et populo licentiam accepit, exposita
publice causa itineris. Sumpta itaque ante altare
Christi more peregrinantium pera et baculo, Deo
et fidelium orationibus suam commendans peregrinationem,
prosequente eum gemitu et lacrymis
omnium fere inconsolabiliter, Dovoriam profectus
est; ibique invenit clericum quemdam nomine Willelmum
de Warewast, quem rex sine Deo ad Anselmum
direxerat. Moratus est is diebus quindecim
in mensa Anselmi, ut domesticus in omnibus et ubique
intrans et exiens: nec alicui indicat ad quid
missus sit. Cum autem nautae navem urgerent

ascendere et sarcinae proferrentur, ecce idem Willelmus
cum stupore omnium et indignatione archiepiscopum
velut fugitivum et alicujus criminis
reum in littore detinet, manticas et clitellas evolvit,
et quid in tota supellectili haberetur sollicitus
perscrutator explorat. Delusa est autem sollicitudo
quaerentis, pecunia non inventa. Tunc autem licenter
Anselmo recedente, cum precibus et lacrymis
circumspectans multitudo prosequitur, et in nuntium
redeuntem acerbissimas increpationes et imprecationes
intorquet.
Vix aliquanto maris spatiodigressi sunt peregrinantes,
et ecce mutato vento prius murmurant
nautae, deinde palam protestantur et clamant

omnibus aut moriendum aut redeundum
esse. Quo audito, Anselmus lacrymis suffusus ingemuit,
et recurrens ad consueta orationum suffragia,
ait: « Dispenset Deus, dispenset Dominus
in me, quod voluerit, et in pristinas retrudat
aerumnas: aut in obsequium suum, sicut ipso inspirante
disposui, progredi patiatur et faciat. Neque
enim meus sum, sed illius. » His dictis in momento
agnosceres vicarium ejus, qui imperat ventis et
mari vento e regione surgente qui ad optatum
littus vectores cum ingenti laetitia citissime appulit.
Navi autem quae archiepiscopum vexerat exonerata,
res mira apparuit, quoniam in tabula una
foramen ferme duorum pedum inventum est: nec
aliquid omnino liquidi elementi admisit, dum sanctus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.