PL 199, col. 1026

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

vir remaneret in navi. Audito autem transitu
archiepiscopi, rex immanis omnes possessiones ejus
confiscari praecepit, in irritum ducens omnia quae
ille gesserat.
Anselmus autem indicto sibi laetabatur exsilio:
arrham quoque futurae beatitudinis noverat, quod
eum pro justitia pati Dominus dignabatur. Ecclesiarum
compatiebatur aerumnis sortique suorum,
quorum calamitates vix sine lacrymis referet qui
fideliter meminerit tempestatis illius. Fidelis autem
Deus, qui sperantes in se non deserit, servi sui pro
ipso patientis comitabatur exsilium, ut quoquo
gentium aut locorum veniret, humane reciperetur,
benigne coleretur, honeste tractaretur, et exaudiretur
ab omnibus pro sua reverentia. Nam in ipsa

facie hominis quaedam divinae dulcedinis gratia relucebat,
ut ab omnibus amaretur; et veneranda
canities senis timentis Dominum aspicientibus ingerebat
reverentiam pariter et timorem. Cujusque
aetatis et sexus homines, quaqua locorum adventum
ejus fama praenuntiaverat, ei turmatim occurrebant,
ut sacra benedictione ejus potiri mererentur.
Nam qui nihil in transitu videre meruerunt, se felices
arbitrabantur. Eloquia ejus Deo condita, et
auditoribus grata erant, et Deum timentibus dulciora
super mel et favum [(Psal. XVIII)] . Quanto amplius
colebatur, tanto cautius virtutem humilitatis
custodiebat; et verus Christi discipulus, cum esset
omnium maximus, inter socios versabatur ut
junior, et qui praecedebat sicut ministrator.
Transiens autem usque Lugdunum, ibi nuntior
quos Romam direxerat, infirmitate corporis et aliis
quibusdam causis praepeditus ab itinere, exspectavit.
Quibus redeuntibus, vocatus a Romano pontifice
pervenit Lateranum, et cum honore summo
recipitur. Agit ei gratias Ecclesia Romana: ipse
quoque Romanus pontifex, [in praesentia] totius
curiae et nobilium populorum, qui tanti exsulis causa
convenerant, longum protendit sermonem: atque
inter caetera ait: « Cum hunc utpote peritissimum
in omnibus liberalibus disciplinis et in religione
nutritum et tritum magistri loco habere debeamus:
sitque velut quidam alterius orbis apostolicus et
patriarcha jure venerandus; menti tamen ejus tam

sincera fides, tam excellens humilitas praesidet, ut
nos magis indigentes consilio ejus censuerit consulendos,
et ut a reverentia beati Petri quem adiit
non potuerit periculis terrae aut maris arceri. » Haec
et plura Romanus pontifex. Sed his omnibus Anselmus
in silentio suo cautelae et divini timoris opposuit.
Exposita vero adventus sui causa, miratur
et stupet Ecclesia, subventionemque plenissimum
pollicetur. Jussus autem morari, declinavit ad montana,
Romani aeris inclementiam fugiens; receptusque
est cum honore et venerabili viro Joanne
quondam monacho Beccensi, tunc autem abbate
Sancti Salvatoris Telesini, et ductus in villam, cui
Sclavia nomen est.
CAP. X. Anselmus complevit in provincia Capuana volumen. Cur Deus et homo. De penuria aquae. De puteo aquae. De duce Apuliae. De comite Siciliae, et de amicitia cum papa Urbano. De concilio Barensi. De confusione Graecorum, et de haeresibus eorum. Anselmus vocatur a viris Romanis Sanctus Homo. De investituris ecclesiarum. De concilio Romae celebrato.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.