PL 199, col. 1027
Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Igitur ibi degens, et in summitate montis ubi
villa erat, salubritate aeris et velut quadam solitudine
exhilaratus, ait: « Haec requies mea, hic habitabo. »
Vacans autem Deo et sibi, insigne volumen,
incoeptum quidem in Anglia, ibi in provincia
scilicet Capuana complevit; quod Cur Deus homo
intitulatur. Incolae autem vici vexabantur aquae penuria,
eo quod fontes, putei et cisternae fere omnino
deerant illis. Unicus autem puteus eis in devexitate
montis subveniebat, tenuiter quidem,
quoniam diebus singulis ante dici horam nonam
adeo exhauriebatur, ut nihil exinde usque in alterum
diem ministraret humoris. Explorans autem
monachus qui in eo praeerat suscepti hospitis sanctitatem
ex perspicuis signis, incommoditatem exponit,
orat opem, et in cacumine montis, quod
summa desipientia videbatur, aquam dicit esse quaerendam.
Laudat Anselmus pium desiderium. Rogatur
ergo Anselmus, ut locum eligat, terram primus
aperiat, et aquam vivam exoret a Domino. Ille,
velut Clemens alter, morem gerens hospiti, petitionem
implet; et in brevi salubris et jugis aquae
abundans inventa est vena. Nam, sicut incolae ferunt,
adversis infirmitatibus aqua in potum hausta
curantur aegroti; et usque in hodiernum diem Cantuariensis
archiepiscopi puteus ille, qui uberrimus
et minimae profunditatis est, appellatur. His diebus
Rogerus dux Apuliae, Capuam obsidens, ad se virum
Dei venire facit. Quem cum summo honore
recipiens, ei in capella quadam commodum officium
procurabat, ut ex remotione exercitus non haberet
tumultum, ex vicinia quotidie saepius secum haberet
ducem. Ubi cum quadam nocte caeteris quiescentibus
Anselmus egrederetur, in veterem cisternam
multae profunditatis cecidit, cadensque clamavit dicens: Sancta Maria!
Accurrentes socii Patrem vident
in profundo fere exanimatum; sed ipse, signo
dato, indicat se nil laesionis esse perpessum, et
omnino incolumis eductus est. Venit illo Urbanus
Romanus pontifex; et in civitate hospitiorum adeo
juncti sunt, ut fere quicunque accedebat ad Urbanum,
diverteret ad Anselmum. Nam quam illi majestas,
hanc isti reverentiam sanctitas conferebat.
Pagani quoque, qui duci in eodem exercitu militabant,
magis deferebant Anselmo, optantes ei
prospera et precantes: plurimique eorum per eum
accessissent ad fidem, nisi timor ducis et comitis
Siciliae eos cohibuisset. Non enim permittebantur
venire ad fidem. Soluta obsidione celebratum est
Barense concilium; ubi Anselmus catholica ratione
convincit Graecos, et Spiritum sanctum a Patre et
Filio procedere docuit. Inde Romam cum apostolico
reversus est. Ipso praecipiente Anglos Romam