PL 2, col. 1078

Adversus Marcionem (Auctor incertus (Tertullianus)), J. P. Migne

Telesphoro; excellens hic erat, martyrque fidelis;
Post illum socius legis, certusque magister;
Cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor
Advenit Romam Cerdo, nova vulnera gestans:
Detectus, quoniam voces et verba veneni
Spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus,
Sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone.
Constabat pietate vigens Ecclesia Romae
Composita a Petro, cujus successor et ipse
Jamque loco nono cathedram suscepit Hyginus.
Post hunc deinde Pius, Hermas cui germine frater
Angelicus pastor, quia tradita verba locutus:
Atque pio suscepit Anicetus ordine sortem:
Sub quo Marcion hic veniens, nova pontifica pestis,
Nondum secretum facinus suo corde reclusum,
Passim vulgo loquens latebrosa perfidus arte.
Sed postquam coepit mortis proferre sagittas,
Abjectus merito tam saevi criminis auctor,
A sanctis reprobus, patuit mirabile monstrum.
LIBER QUARTUS, INCERTI AUCTORIS, DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.
Ex improviso ne quis rudis, inscius, auda
Incidat, et captus coelestia dona relinquat.
CAPUT II.
Ergo Deus cunctis mortalibus unus ubique est,
Aeternum regnum, profundae lucis origo,
Fons vitae, potus sapientia conditus omni.
Protulit ipse orbem, cujus sinus omnia cingit:
Nulla illum regio, nullus locus ambitu claudit;
Materies nulla est facta, ut si sponte perennis,
Quae fuerit semper, nullo facto recreata;
Coelorum, terrae, maris infernique locator.
Spiritus aeris est divisor, conditor, auctor,
Solus perpetuus Deus est, immensa potestas.
Hunc lex esse Deum populo monstraverat unum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.