PL 2, col. 1077

Adversus Marcionem (Auctor incertus (Tertullianus)), J. P. Migne

Ergo patres justi, sancti, sine labe prophetae,
Adventum Domini multi cecinere futurum;
Testanturque fide coelestia jussa profanis,
Cum quibus immanes satiati gloria Christi,
Consortes virtutis, verba sacrata replentes
Firmavere fidem, factis praedicta probando.
CAPUT IX.
Quorum discipuli, qui successere per orbem,
Conflati virtute viri, nostrique magistri,
Conjunctos operis nobis tribuere honores.
Ex quibus electum magnum plebique probatum
Hac cathedra, Petrus qua sederat ipse, locatum
Maxima Roma Linum, primum considere jussit.
Post quem Cletus et ipse gregem suscepit ovilis.
Hujus Anacletus successor sorte locatus:
Quem sequitur Clemens; is apostolicis bene notus.
Evaristus ab hoc rexit sine crimine legem.
Sextus Alexander Sixto commendat ovile:
Post expleta sui qui lustri tempora tradit

Quartus et ipse refert obscura piacula Legis
Esse typum veteris, quae paruit hostia vere.
Jamdudum exspectata piis cum semine sancto. [NOTA.
Quibus verbis, alias satis obscuris, indicat piacula, id est sacrificia veteris legis, fuisse typum
verae hostiae, christi. Qua explicatione cum antitheses Marcionis dissolvat, quas hoc libro
aemulamenta nuncupat; libri hujus titulo adjecimus: DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.]
CAPUT PRIMUM.

Haec populo juveni, qui dives, liber et haeres
Possidet aeternam spem laudis jure dicatam,
Non ut doctores (solus daret omnia Christus),
Sed famulos Christi, jubet inviolata potestas
Ingenti zelo flagrantes, pacis amore
Armatos, molem belli deducere terrae
Excelsas turres, et moenia saeva malorum,
Surgentesque minas, populi contra agmina sancti
Detrahere, vacuas voces dissolvere vento.
Quapropter merito nos aemulamenta locuti
Ipsius ex verbis, etiam monumenta salutis
Nitimur exprimere, quae gratia larga profudit,
Praedonisque plagam sanctis aperire copertam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.