PL 2, col. 848

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 37 · On the Resurrection of the Flesh 38

Quid mortuum, nisi caro? et quid vox Dei, nisi
sermo? et quid sermo, nisi spiritus? Merito carnem
resuscitaturus, quod factus est ipse; et ex morte,
quam passus est ipse; et ex sepulcro, quo illatus est
ipse. Denique cum dicit: ne miremini, quod veniet
hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient
vocem Filii Dei; et procedent, qui bona fecerunt,
in vitae resurrectionem; qui mala, in resurrectionem
judicii; nemo jam poterit aliud mortuos interpretari, qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem; quia
nec ipsa monumenta aliud, quam cadaverum stabula.
Siquidem et ipsi homines veteres, id est, mortui per
ignorantiam Dei, quos monumenta intelligendos argumentantur
haeretici, de monumentis processuri in
judicium, aperte praedicantur. Caeterum, quomodo de

monumentis monumenta procedent?
CAPUT XXXVIII.
Post dicta Domini, facta etiam ejus quid sapere
credamus, de capulis, de sepulcris, mortuos resuscitantis?
Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem
potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis,
non adeo magnum illi denuo morituros suscitare.
Enimvero, si ad fidem potius sequestrandam
futurae resurrectionis, ego et illa corporalis praescribitur,
de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes,
idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam
in carnem quoque praecucurrisse, quia
non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis,
nisi per visibilis substantiae resuscitationem.

Male Deum norunt, qui non putant illum
posse, quod non putant; et tamen sciunt potuisse,
si instrumentum Joannis norunt. Qui enim animas
adhuc solas martyrum, sub altari quiescentes, conspectui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.