PL 2, col. 852
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 41 · On the Resurrection of the Flesh 40
reputo enim non dignas esse passiones hujus temporis
ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic
minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro, si
per carnem compatimur, cujus est proprie passionibus
corrumpi, ejusdem erit et quod pro compassione
repromittitur. Atque adeo carni adscribit pressurarum
proprietatem, ut et supra dicat. Cum venissemus
autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit
caro nostra. Dehinc, ut animae daret compassionem:
In omnibus, inquit [(II Cor. VII)] , compressi:
extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem; intrinsecus timor,
afflictans scilicet animam. Adeo etsi
corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem,
sed ut sustinens vexationem, corrumpi
intelligetur. Et hoc non sine interiore. Ita amborum
erit etiam conglorificari, sicut et compati.
Secundum collegia laborum, consortia etiam
decurrant necesse est praemiorum.
CAPUT XLI.
Eamdem adhuc sententiam exequitur, remunerationes
vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit [(II Cor. V)] ,
quoniam, etsi terrena domus nostra
hujus tabernaculi dissolvetur, habemus domum
non manufactam, aeternam in coelis; id est, per hoc
quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium
consecuturi sumus in coelis. Meminerat
Evangelicae definitionis [(Matth. V)] : Beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam, quia illorum
est regnum coelorum. Non tamen carnis restitutionem
negavit, si compensationem mercedis opposuit; cum ipsi
compensatio debeatur, cui dissolutio deputatur,
scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter
voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus
uti; ipsi domui, quae dissolvetur per passionem;
meliorem domum repromittens per resurrectionem;
nam et Dominus multas mansiones, quasi domus,
apud Patrem repromittit [(Joan. XIV)] : quamquam et
de domicilio mundi potest intelligi, quo dissoluto,