PL 2, col. 9
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
Etsi Tertulliani de Praescriptionibus librum, inter
omnia ejus opuscula longe praestantissimum esse, eoque
uno telo cunctas omnium temporum haereses prostratas
pessumdari, nemo ierit inficias, cuique tamen
nota est ardua, quae ab ipso operis occursu suboritur,
controversia, quonam nempe potissimum tempore,
an ante, postve Auctoris ad Montanistas discessum, libellus
iste vel fuerit editus, vel exaratus.
Porro communis est Catholicorum sententia hoc
opus eximium crescere intra haereseos septa nequivisse:
viros doctissimos, amplissimosque recenseas
velim huic opinioni suffragantes, videlicet Baronium
( ad annum 197, nº 11), Tillemontium ( Mémoires
pour servir à l' Histoire ecclésiastique, t. III, note 6
sur Tertullien, p. 300 et suiv. ), D. Remig. Cellerium [(Histoire des auteurs ecclésiastiques, t. II, ch. 28, art. VI,
p. 395)] ,
Fleury [(Histoire ecclésiastique, t. II, liv. V,
nº 28)] , J. A. Moehler (Patrologie oder christliche litterar
geschichte) cujus utpote recentioris, ac proinde
caeterorum plenius sensus referentis verba hic laudare
non pigebit: « Ea est, inquit, hujusce libri mens,
eo per integrum contexitur modo, quo pateat catholici
auctoris sinceritas. Ubi enim in Montanistarum placita
totus semel abierit, palamque ab Ecclesia discesserit,
jam non licuisset eo rerum verborumque pondere et
integritate asserere palmare hoc praescriptionis argumentum,
quo deinceps a Catholicis ipsemet fuit agitatus
vehementer ac perfossus. »
Eosdem insuper ad id sentiendum triplex aliud movet