PL 20, col. 213
Dialogi (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: Dialogues of Sulpitius Severus 3.2 · Dialogues of Sulpitius Severus 3.3
Refrigerius in aurem suggerit, explicare. Res in
Carnotena gesta est civitate. Paterfamilias duodecennem
ab utero mutam puellam Martino coepit offerre,
poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctus
absolveret. Ille cedens episcopis, qui tum forte
latus illius ambiebant, Valentino atque Victricio, imparem
se esse tantae moli; sed illis quasi sanctioribus
nihil impossibile fatebatur. At illi pias preces
una cum patre supplici voce jungentes, orare Martinum,
ut sperata praestaret. Nec cunctatus ultra
(utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem,
nec differendo pietatem), jubet circumstantis populi
multitudinem submoveri: episcopis tantum et puellae
patre assistentibus in orationem suo illo more prosternitur:
dein pusillum olei cum exorcismi praefatione
benedicit, atque ita in os puellae sanctificatum
liquorem, cum et linguam illius digitis teneret, infudit.
Nec fefellit Sanctum virtutis eventus. Patris nomen
interrogat: mox illa respondit. Proclamat pater,
cum gaudio pariter et lacrymis Martini genua
complexus, et hanc primam se filiae audisse vocem
cunctis stupentibus fatebatur. Ac ne cuiquam id incredibile
forte videatur, perhibeat vobis praesens
Evagrius testimonium veritatis, nam res ipso praesente
tum gesta est.
III.
Parvum illud est quod nuper Harpagio presbytero
referente cognovi: sed non praetermittendum
videtur: Avitiani comitis uxorem misisse Martino
oleum, quod ad diversas morborum causas necessarium
(sicut est consuetudo) benediceret: ampullulam
vitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in ventrem
cresceret, ore producto; sed oris exstantis concavum
non repletum; quia ita moris sit vascula illa
complere, ut pars summa umbonibus obstruendis
libera relinquatur. Testabatur presbyter, vidisse se
oleum sub Martini benedictione crevisse, quoad
exundante copia superne difflueret: eademque, dum
ad matremfamilias vasculum referretur, fervisse
virtute: nam inter manus pueri portantis ita semper
exundasse oleum, ut omne illius vestimentum
copia superfusi liquoris operiret: matronam ita
usque ad summum labrum plenum vasculum recepisse,
ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli,
quo claudi diligentius servanda consueverunt,
in vitro illo spatium non fuisse. Mirum et illud, quod
huic (me autem intuebatur) memini contigisse. Vas
vitreum cum oleo quod Martinus benedixerat, in
fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris
incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse
ignarus, attraxit. Vas super constratum marmore
pavimentum decidit: cunctis metu exterritis, ne benedictio
deperisset, ampulla perinde incolumis est
reperta ac si super plumas mollissimas decidisset;
quae res non potius ad casum quam ad Martini est
referenda virtutem, cujus benedictio perire non potuit.
Quid illud? quod factum est a quodam, cujus
nomen, quia praesens est et prodi se vetuit, supprimetur:
cui quidem tempori hic etiam Saturninus
interfuit. Canis nobis importunior oblatrabat: In