PL 20, col. 216
Dialogi (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: Dialogues of Sulpitius Severus 3.8 · Dialogues of Sulpitius Severus 3.7 · Dialogues of Sulpitius Severus 3.9
viri fidelis excessum, ut cujus vita jure gaudebat,
etiam ejusdem mortem lugeret. Caeterum si ad haec
probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor
exegerit, non unum ego hominem, sed multa millia
producam, et totam in testimonium virtutis expertae
Senonum advocabo regionem. Et tamen tu, Refrigeri
presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc
cum Romulo Auspicii illius filio, honorato et religioso
viro, fuisse sermonem; qui haec nobis tamquam
incomperta referebat, et cum futuris proventibus
per assidua damna trepidaret, ut ipse vidisti, magno
secum moerore lugebat, Martinum non in haec tempora
reservatum.
VIII.
Sed ut ad Avitianum recurram (qui cum
in omnibus locis cunctisque urbibus ederet crudelitatis
suae infanda monumenta, Turonis tantum
innocens erat: et illa bestia quae humano sanguine
et infelicium mortibus alebatur, mitem se atque
tranquillum beato viro praesente praestabat), memini
quodam die ad eum venisse Martinum: qui
ubi secretarium ejus ingressus est, vidit post tergum
ipsius daemonem mirae magnitudinis assidentem.
Quem eminus (ut verbo, quia ita necesse est, parum
Latino loquamur) exsufflans; Avitianus se exsufflari
existimans, Quid me, inquit, Sancte, sic accipis?
Tum Martinus, Non te, inquit, sed eum qui cervici
tuae teter incumbit. Cessit diabolus, et reliquit familiare
subsellium: satisque constat, ab illo die
Avitianum mitiorem fuisse, seu quod intellexerit
egisse se semper assidentis sibi diaboli voluntatem,
seu quod immundus spiritus ab illius consessu per
Martinum fugatus, privatus est potestate grassandi,
cum erubesceret minister auctorem, nec ministrum
auctor urgeret. In vico autem Ambatiensi, id est,
castello illo veteri quod nunc frequens habitatur a
fratribus, idolium noveratis grandi opere constructum.
Politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae
in conum sublime procedens superstitionem loci
operis dignitate servabat. Hujus destructionem Marcello,
ibidem consistenti presbytero, vir beatus
saepe mandaverat. Post aliquantum tempus regressus
increpat presbyterum, cur adhuc idolii structura
consisteret. Ille causatus, vix militari manu et vi
publicae multitudinis tantam molem posse subverti,
nedum id facile putaret per imbecilles clericos aut
infirmos monachos quivisse curari. Tum Martinus
recurrens ad nota subsidia, noctem totam in oratione
pervigilat: mane orta tempestas aedem idoli
usque ad fundamentum provolvit. Verum haec Marcello
teste dicta sint.
IX.
Aliam ejus non dissimilem in simili opere
virtutem Refrigerio astipulante perhibeo. Columnam
immensae molis, cui idolum superstabat, parabat
evertere: sed nulla erat facultas qua id daretur
effectui; tum ad orationem suo more convertitur.
Visam certum est parilem quodammodo columnam
ruere de coelo, quae impacta idolo totam illam
inexpugnabilem molem solvit in pulverem: parum
scilicet, si invisibiliter coeli virtutibus uteretur, nisi