PL 20, col. 323

Sermo de octo beatitudinibus (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

3 I. Dat nobis, fratres, conventus hic populi et
mercatus frequentia occasionem proponendi sermonis
Evangelici. Solent enim saecularia esse spiritualibus
exempla, et terrestria imaginem praebere coelestibus.
Nam Dominus ac Salvator frequenter admonet
nos per terrestria de coelestibus, cum dicit: Simile est regnum coelorum reti misso in mare
[(Matth.
XIII, 47)]
. Vel certe: Simile est regnum coelorum homini
negotiatori, quaerenti bonas margaritas [(Ibid.,
45)]
. Si ergo mercatus hanc ipse continet rationem,
ut unusquisque pro utilitate sua aut vendat quae sibi
superflua sunt, aut emat quae desunt; non incondite
et ego proponam mercem, quam mihi commisit Dominus,
praedicationem utique coelestem: siquidem
me minimum quoque, etsi indignum, tamen de servis

illis, quibus Dominus talenta distribuit ad negotiandum
lucrumque faciendum, elegit. Nec sane
deerunt mercatores, ubi per gratiam Dei tales ac

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.