PL 20, col. 443
De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne
Pertinere nos, dilectissimi fratres, ad misericordiam
Dei et omnipotentiam Salvatoris etiam
praesentibus spiritualium bonorum cumulis admonemur.
Nullum vidimus percussorem, gladium vacuum
vagina nescimus, et altaria divinarum adimus
potestatum, nullus est hodie cruentus inimicus, et
Sanctorum passione ditamur, nullus nunc tortor
incumbit, et Martyrum tropaea portamus: nullus effusus
sanguinis ad praesens, nec persecutor insequitur,
et replemur gaudio triumphorum. Immergendum
est igitur lacrymis, et grandia sunt in uberem
fletum gaudia resolvenda. Ecce maxima pars coelestis
militiae nostram dignatur visere civitatem, ut
jam nobis habitandum sit inter turbas Sanctorum,
et inclytas coelestium potestates. Haud mediocre
levamen est delictorum tecum habere quos instruis,
tecum habere quos mitiges. Equidem ex gaudio praesenti
metior quantum huc usque perdiderim. Rogo,
date veniam impatientiae: immodica laetitia verba pensare
non novit. Doleo et quodam modo humana ratione
contristor quod tam sero venerunt habitatores pectoris
nostri: minus delictorum repererant si ante venissent.
Unde, charissimi, haec nostra sit apud sanctos
prima petitio, ut peccata nostra pia miseratione advocationis
excusent, non animo judicantis inquirant. Et
meae quidem, sancti venerandique Martyres, quantum
reor, apud vos veniabilis excusatio tarditatis est.
Nam quod ad Britannias profectus sum, quod ibi
moratus sum, vestrorum fecit exsecutio praeceptorum.
Pacis me faciendae consacerdotes mei salutares
antistites evocarunt. Hoc negare non poteram
qui vobis militabam. Non est deesse obsequiis obedire
praeceptis. Merito virtutis ubique vos esse novi:
nullo enim terrarum spatio coelestis claritudo fraudatur.
Ignoscere ergo debetis, quod in quadragesimo
tantum lapide pene tardus occurri. Vobis intra