PL 20, col. 553
Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne
Quibus idcirco respondemus, non quod te aliqua
ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos
instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus
errant, aut commoneas, aut indicare non differas,
ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt,
aut alterius ecclesiae, quam Romanae, existimant
consuetudinem esse servandam.
CAP. I.
4.
Pacem igitur asseris ante confecta
mysteria quosdam populis imperare [(De consec.
dist. 2, c. 9)] , vel sibi inter se sacerdotes tradere,
cum post omnia, quae aperire non debeo, pax sit
necessario indicenda, per quam constet populum
ad omnia, quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia
celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse
pacis concludentis signaculo demonstrentur.
CAP. II.
5.
De nominibus vero (De consecr.
dist. I, c. ult.) recitandis, antequam precem sacerdos