PL 20, col. 602

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

cum plus se adhuc metuere dicant, quam
conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si
essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae.
Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni
rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione
magis, quam accusatione manifesta, delata sunt, vel
corrigantur, vel retundantur: ne jus ecclesiasticum
de labefactatis causas eum, qui non defenderit,
praestare compellat.
EPISTOLA XXXVI. Si maritus cujus uxor in captivitatem fuerat abducta, alteram acceperit, revertente prima, secunda mulier debet excludi.
INNOCENTIUS PROBO.
Conturbatio procellae barbaricae facultati legum
intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter
Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerat
naevum, nisi sancta religionis statuta providerent.
Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur;
aliud conjugium cum Restituta Fortunius
memoratus inisse cognoscitur [(34, q. 1 et 2, c. 2;
Ivo p. 8, c. 245)] . Sed favore Domini reversa Ursa
nos adiit, et nullo diffitente, uxorem se memorati
perdocuit. Quare, domine fili merito illustris, statuimus,
fide catholica suffragante, illud esse conjugium,
quod erat primitus gratia divina fundatum;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.