PL 20, col. 670

Epistolae et decreta (Zosimus papa), J. P. Migne

contra patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis
per ordinem non fuisset imbutus, et temporis approbatione
divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad
summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret:
et non solum in eo ambitio inefficax haberetur,
verum etiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine,
quem sine ordine contra praecepta Patrum
crediderant praesumendum. Unde miramur ad dilectionem
tuam statuta apostolicae sedis non fuisse
perlata. Laudamus igitur constantiam propositi tui,
frater charissime, nec aliud de pontificii tui vetere
censura auctoritatis genus exspectandum fuit, quam
ut talibus ambitionibus, pro praeceptis Patrum, in
procinctu fidei constitutus occurreres.
2.
Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non
opinamur, aestimas defuisse, supplemus. Obsiste

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.