PL 209, col. 1027
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
humane sapientie verbis, sed in ostensione
spiritus et virtutis, in veritate et perfectione Christiane
religionis, quarum rerum eis exempla veneranda
monstravit.
XXIII.
Post aliquod tempus visitabat abbatias Clarevallis
filias et Gillebertus cum eo de Boeriis novus
Abbas. Porro Gillebertus equo insidebat, alias quidem
commodo sed sepius offendebat ad lapides pedem
suum et erat ad periculum residenti. Petrus
autem attendens equum pedibus frequenter offendere
et casum metuens Gilleberto, arguebat eum
quare eo animali uteretur, unde ruinam damnumque
corporis facillime posset incurrere. Ad hec ille:
« Molliter, ait, et apte vehit et non est insidiosus,
propter quod usum ejus multum amplector. Ceterum
si michi metuitis et vultis michi prodesse, rogate
Dominum ut hoc vicio amplius non laboret.
Itane, inquit, orationes effundende sunt potius quam
fundende? Nunquid enim de bobus cura est Deo? [(I Cor. IX.)]
Attamen oro Deum ne ita corruat ut
vobis malum faciat. » Usus est et postea multis annis
nec cecidit, stabili nam fuit ille pede. Et ne casui
potius quam Petri meritis ascribatur, statim ut
Gillebertus Fusniacum translatus equum et Boerias
deseruit, quidam ex ejus loci fratribus equum ascendit,
sub quo immo super quem quadrupes tam
crudeliter corruit ut frater, fracto crure, lesus infeliciter
ad monasterium sit relatus.
XXIV.
Propter eximiam sanctitatem et conversationem
ipsius, et quia nemo poterat hec signa facere nisi esset
Deus cum eo [(Joan. III)]
, que etiam sibi mutuo
attestabantur, sicut cynnamomum et balsamum aromatizans
odorem dedit, et quasi myrra electa dedit
suavitatem odoris [(Eccli. XXIV)]
: et hic odor se longe
lateque diffuderat, et super omnia montana non solum
Francie sed et ceterarum regionum divulgabantur
omnia verba hec, et erat celebre nomen ejus, et
plurimi sicut prophetam eum habebant, videbantque
eum cum gaudio, utpote amicum Dei et familiarem
ipsius. Denique Papa Romanus fama tam felici
permotus quanti penderet eum satis ostendit, dum
ad se, volens illum videre, vocavit. Mestus, ut aiunt,
peregrinationem illam suscepit, sed obediens summo
Pontifici ire non distulit. Erat idem Papa etate
senex, senio gravis, egritudine tactus qua et postmodum
defecit. Exhilaratus tamen ex adventu ipsius,
vestibus pretiosis ornatus, sedens in tribunali, cardinalium
circumstante corona, festivus eum et letabundus
excepit. Inde ducens eum in locum secretum,
apostolica majestate deposita, coram ipso,
immo revera coram Xro qui in illo signis evidentibus
apparebat, humilians se, omnia sua confessus
est ei, ac de sacratissima manu ipsius coram
ipso missas celebrantis Eucharistiam sanctam recepit;
habitum quoque Cisterciensis Ordinis volebat
assumere, sed vir Domini quo quidem nescio, sed
sane sano consilio fieri non permisit. Locum quoque