PL 210, col. 637

Theologicae regulae (Alanus de Insulis), J. P. Migne

et personas appellant, ut Pater, Filius,
Spiritus sanctus, genitus, gignens, procedens. Compersonalia
dicuntur quae praedicant distinctiones
addictas personalibus proprietatibus, ut, distinctus,
differens, alius. Partim personalia, partim essentialia
dicuntur illa quae partim notant personam,
partim essentiam, ut hoc nomen, persona, et hoc
nomen, Trinitas. Persona dicitur quasi per se una.
Per hoc ergo quod ibi intelligitur unitas, habetur
intellectus de essentia; per hoc autem quod dicitur per se,
habetur intellectus personalis distinctionis.
Unde Pater dicitur persona, quasi per se unum, id
est ita distinctus, quod unus. Similiter Filius, similiter
Spiritus sanctus. Unde et dicuntur personae,
quasi per se unum, id est ita distinctae, quod unum.

Similiter Trinitas, quasi tres unum, ut per hoc
quod III intelliguntur, de personali distinctione
notitia habeatur; quod unum, de essentia.
REG. XXXIII. Nullum nomen privationis, vel obnoxietatis, vel violentiae designativum cadit in Deum.
Cum enim, ut dictum est, nomina per causam,
per similitudinem de Deo dicantur, nomen privationum
de Deo per similitudinem non potest dici,
nec per causam; privationum enim nullae sunt causae,
nec Deus causa peremptoria est, sed positiva.
Nomina obnoxietatis in Deum non cadunt propter
suspicionem, ne aliqua obnoxietate, vel necessitate
teneri intelligatur. Unde non dicimus: Oportet
Deum hoc facere, vel, Deus tenetur hoc facere.

Similiter nomen importans violentiam Deo,
non dicitur; non enim dicitur Deus aliquod nolle,
ne violentia ibi intelligatur; multa enim Deus non
voluit, sed nulla noluit: nec debemus concedere
quod Deus mala nolit, sed quod non velit.
REG. XXXIV. Omnis sermo theologicus debet catholicus esse, generalis, usitatus, ab intellectu non dissonus, rei, de qua loquimur, consonus.
454 Catholicus, inquam, esse debet, quia contrarius
fidei catholicae admitti non debet, ut si tres
essentiae, vel tres dii esse dicantur; usitatus etiam,
quia profanas verborum novitates Ecclesia devitat;
generalis, ut ab hominibus intelligentibus recipiatur,
ut Christum esse aliquid secundum quod
homo. Ut etiam intellectu sit perceptibilis; debet

enim verborum involucra cavere catholicus. Ut
etiam rei, de qua loquimur, sit consonus, debet
enim theologus habere sermones cognatos rebus,
de quibus loquitur.
REG. XXXV. Nomina substantiva minus improprie dicuntur de Deo, quam adjectiva.
Adjectiva enim magis spectant ad concretionem
et compositionem quam substantiva. Similiter nomina

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.