PL 217, col. 807
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
Joan. XV.
Sacerdos autem incensum repraesentat
episcopo, quia lex illud pretiosum thymiama confecit,
quod in odorem suavitatis offertur Altissimo,
de quo Dominus subdit in Exodo: Talem compositionem
non facietis in usus vestros, quia sanctum
est Domino. Homo quicunque similem fecerit, ut odore
illius perfruatur, peribit de populis suis Exod. XXXIX
.
Fuerunt qui dicerent, quod si thuribulum descendat
ab altari, tunc aliud ibi thus sine benedictione
ponendum est, et hominibus offerendum, tanquam
illud spectet ad latriam, istud ad duliam. Melius tamen
secundum spiritum, quam secundum litteram
intelligitur. Nam littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. III
.
CAPUT XV. De triplici osculo, videlicet oris, altaris et pectoris.
Tunc accedens episcopus ad altare, osculatur
sacrum altare, significans, quod Christus adveniens,
sanctam sibi copulavit Ecclesiam, secundum illud
epithalamium: Osculetur me osculo oris sui Cant. I
.
In osculo siquidem os ori conjungitur; et in Christo
non solum humanitas est unita divinitati, verum
etiam sponsa sponso est copulata, secundum illud
propheticum: Quasi sponsum decoravit me corona,
et quasi sponsam ornavit me monilibus Isai. LXI.
Unde Joannes: Qui habet sponsam sponsus est [(Joan.
III)]
. Nam in sole posuit tabernaculum suum, et ipse
tanquam sponsus procedens de thalamo suo [(Psal.
XVIII)]
. Deinde conversus episcopus osculatur diacones,
ut ostendat pacem illam in adventu Christi
venisse, quam prophetae promiserant; unde David: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis,
donec auferatur luna
Psal. LXXI
. Alius iterum propheta?
Pax erit in terra nostra cum venerit [(Hier.
II)] . Et ideo Christo nascente, vox intonuit angelorum: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis Luc. II
.
Osculum enim quandoque pacem signat,
juxta quod dicit Apostolus: Salutate vos invicem
in osculo sancto Rom. XVI
. Deus autem pacis sit cum
omnibus vobis. Amen Rom. XV
. Diaconus autem
statim inclinans osculatur pectus episcopi, designans
quod inspiratione divina prophetae praedixerunt
pacem futuram. Nam et Joannes supra pectus
Christi recumbens Joan. XIII, Evangelii fluenta,
de ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit.
CAPUT XVI. De thurificatione, qua pontifex incensat altare, et sacerdos episcopum.
Episcopus ergo thuribulum accipiens a diacono,
sacrum incensat altare; quia Christus corpus assumens,
de genere prophetarum, factus ex semine
David secundum carnem, suis orationibus fovet Ecclesiam,
secundum quod orat in Evangelio: Pater
sancte, ego pro eis rogo, et non tantum pro eis, sed
pro illis qui credituri sunt per verbum eorum [(Joan.
XVII)]
. Quod autem diaconus thuribulum recipit, ut
incenset episcopo, moraliter instruit, quod si digne
volumus incensum orationis offerre, thuribulum
incarnationis debemus tenere. Nam sine fide