PL 217, col. 811

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

quam idem constituit cantari praeceperat. Et
in eo, ea quae sequuntur ad verba angelorum adjecit;
quanquam a pluribus asseratur, quod ea beatus
Hilarius Pictaviensis adjecerit.
CAPUT XXI. De candelabro et cruce, quae super medio collocantur altaris.
Ad significandum itaque gaudium duorum populorum,
de nativitate Christi laetantium, in cornibus
altaris duo sunt constituta candelabra, quae mediante
cruce, faculas ferunt accensas. Angelus enim
pastoribus inquit: Annuntio vobis gaudium magnum,
quod erit omni populo; quia natus est vobis Salvator,
etc. Luc. II. Hic est verus Isaac, qui risus interpretatur Gen. XXI.
Lumen autem candelabri,

fides est populi. Nam ad Judaicum populum inquit
propheta: Surge, illuminare Jerusalem, quia venit
lumen tuum, et gloria Domini super te orta est [(Isa.
LX)]
. Ad populum vero gentilem dicit Apostolus: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino Ephes. V
.
Nam et in ortu Christi nova stella
magis apparuit, secundum vaticinium Balaam: Orietur,
inquit, stella ex Jacob, et consurget virga
ex Israel Num. XXIV
. Inter duo candelabra in altari
crux collocatur media, quoniam inter duos
populos Christus in Ecclesia mediator existit, lapis
angularis I Pet. II, qui fecit utraque unum [(Ephes.
II)]
: ad quem pastores a Judaea, et magi ab Oriente
venerunt.
CAPUT XXII. De mutatione sacerdotis ab una parte ad aliam.

Pontifex oraturus ad sedem ascendit, et stans
collectam pronuntiat, quam libro legit aperto. Quia
secundum evangelica testimonia venit Jesus in Nazareth,
ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem
diei Sabbati in synagogam, et surrexit
legere. Et traditus est ei liber Isaiae prophetae. Quem
ut revolvit, invenit locum, ubi erat scriptum:
« Spiritus Domini super me, propter quod unxit
me, evangelizare pauperibus misit me Isa. LXI
. » Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit.
Porro secundum consuetudinem aliorum episcoporum,
cum episcopus orat, ad dextram consistit altaris.
In hoc illud signans, quod fuerat prophetatum: Deus ab austro veniet
Habac. III
. Et quoniam

ea quae sunt laeta, signantur per dextram; ea quae
sunt tristia, per sinistram, idcirco pontifex ad
dextram partem altaris primum accedit, ut gaudium
Dominicae nativitatis ostendat. Deinde post evangelium
ad sinistram convertitur, ut tristitiam passionis
insinuet. Sed iterum redit ad dextram, ut
gaudium resurrectionis annuntiet. Hoc ipsum Ezechiel
in descriptione quatuor animalium figuravit. Facies,
inquit, hominis et facies leonis a dextris
ipsorum quatuor Ezech. I
. Per hominem quippe
nativitas, per leonem resurrectio, per bovem immolatio
designatur. Et ideo facies hominis et facies
leonis erant a dextris, facies autem vituli erat
a sinistris, quia nativitas et resurrectio gaudium
attulerunt: passio vero tristitiam inspiravit, propter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.