PL 22, col. 1103
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 129
datum parenti, reddatur posteris, vas electionis loquitur
ad Hebraeos: Fide qui vocatur Abraham, obedivit
egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem:
et egressus est, nesciens quo iret. Fide peregrinatus
est in terra repromissionis, quasi in aliena: in
tabernaculis habitans cum Isaac et Jacob, et cohaeredibus
ejusdem promissionis: exspectavit enim fundamentum
habentem civitatem, cujus artifex et creator Deus
est [(Hebr. 11. 8. et seqq.)]
. Et iterum cum de Abel et
Enoch, et Noe, Saraque dixisset, intulit: Juxta fidem
mortui sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus,
sed procul eas videntes et salutantes et confitentes, quia
peregrini et advenae erant super terram. Qui enim haec
loquuntur, ostendunt quod quaerant patriam: et siquidem
illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant
tempus, ut reverterentur: nunc vero meliorem desiderant,
id est coelestem [(Ibid. 13. et seqq.)]
. Multisque in
medio Sanctis commemoratis, ad extremum intulit, Et hi omnes testimonium habentes in fide, non acceperunt
repromissionem, Deo de nobis melius quid providente,
ne sine nobis perfecti fierent
[(Ibid. 49. et seqq.)]
. Accessimus enim ad montem Sion et civitatem Dei viventis,
Jerusalem coelestem,
et multa millia angelorum
solemnitatis, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt
in coelis [(Hebr. 12. 22. 23)]
. Nec me fugit, quod perfidia
Judaeorum haec testimonia non suscipiat, 971
quae utique Veteris Testamenti auctoritate firmata
sunt. Illud nostris dicendum est, hanc epistolam quae
inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis
Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci
sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi,
licet plerique eam vel Barnabae, vel Clementis arbitrentur;
et nihil interesse, cujus sit, cum ecclesiastici
viri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur.
Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter
Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae
Apocalypsin Joannis eadem libertate suscipiunt;
et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam hujus
temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum
auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque
abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis
facere solent, quippe qui et gentilium litterarum