PL 22, col. 1105

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 129

a meridie maris Salinarum per Sina et Cades-Barne,
usque ad torrentem Aegypti, qui juxta Rhinocoruram
mari magno influit; et 973 ab occidente
ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coeles,
Ciliciaeque protenditur; ab aquilone Taurum montem
et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania
Syriae; ad orientem vero per Antiochiam et
lacum Cenereth, quae nunc Tyberias appellatur, et
Jordanem, qui mari influit Salinarum, quod nunc
Mortuum dicitur; trans Jordanem autem duarum et
semis tribuum possessio est, Ruben et Gad, et dimidiae
tribus Manasse. Et ego fatebor haec tibi repromissa,
non tradita: si observasses mandata Dei, et in
praeceptis illius ambulasses; si non pro omnipotente
Deo coluisses Beelphegor et Baalim, Beelzebub et
Chamos; quos quia praetulisti Deo, omnia quae tibi
promissa fuerant, perdidisti. Et mihi in Evangelio
promittuntur regna coelorum, quae instrumentum vetus
omnino non nominat. Sed si non fecero quae praecepta
sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed
in me qui promissum accipere non merui. Ubi enim
optio proponitur ad eligendum, qui operari renuis,
frustra cupias quod promissum est. Lege librum Josue
et Judicum, et quantis possessionum angustiis sis
coarctatus, intelliges. Quid diversarum urbium alienigenas
commemorem, quos populus Judaeorum non
quivit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa
metropolis tua prius Jebus, postea Salem, tertio Jerosolyma,
et nunc Aelia, Jebusaeos expellere non valuerit;
sed manserit cum eis in scandalum exemplumque
vicinorum: intantum ut ibi templum tuum conditum
sit, ubi area Orne fuerit Jebusaei, et ipsum
templum septuaginta millium latomorum, et octoginta
millium vectorum, hoc est, centum quinquaginta
millium, exceptis praepositis operum, prae multitudine
habitantium tecum incircumcisorum, ab ethnicis extructum
sit.
6.
Nec hoc dico in suggillationem terrae Judaeae,
ut haereticus sycophanta mentitur; aut quo auferam
historiae veritatem, quae fundamentum est intelligentiae
spiritalis, sed ut decutiam supercilium Judaeorum,
qui synagogae angustias, Ecclesiae latitudini praeferunt.
Si enim occidentem tantum sequuntur 974
litteram, et non spiritum vivificantem, ostendant terram
repromissionis lacte et melle manantem. Sin

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.