PL 22, col. 1108

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 130.3 · The Letters of St. Jerome 130.2 · The Letters of St. Jerome 130.4

quod ad imprecationem pontificis, flammeum virginalem
sanctum operuerit caput; et illud apostolicae
vocis insigne, celebratum sit: Volo autem vos omnes
virginem castam exhibere Christo. Quando astitit regina
a dextris ejus, in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Qua veste polymita, et multarum virtutum 977
diversitate contexta, indutus fuit et Joseph,
et regum quondam utebantur filiae. Unde et ipsa
sponsa laetatur ac dicit: Introduxit me rex in cubiculum
suum [(Cant. 1. 3)]
. Sodaliumque respondet chorus: Omnis gloria filiae regis intrinsecus
[(Ps. 44. 14)]
. Sed
et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. Equorum
cursus favore pernicior fit. Pugilum fortitudo clamoribus
incitatur: paratas ad praelium acies, strictosque
mucrones, sermo Imperatoris accendit. Igitur et in
opere praesenti, avia quidem materque plantaverunt;
sed et nos rigabimus, et Dominus incrementum dabit.
3.
Rhetorum disciplina est, ab avis et atavis, et
omni retro nobilitate, ornare quem laudes, ut
ramorum sterilitatem, radix foecunda compenset, et
quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet
nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda
sunt nomina: et illustre Anicii sanguinis genus, in
quo aut nullus, aut rarus est, qui non meruerit Consulatum.
Aut proferendus Olybrius virginis nostrae
pater, quem immatura morte subtractum Roma congemuit.
Vereor plura dicere, ne sanctae matris vulnus
exasperem, et virtutum ejus recordatio, fiat doloris
instauratio. Pius filius, vir amabilis, clemens dominus,
civis affabilis, Consul quidem in pueritia; sed morum
bonitate Senator illustrior. Felix morte sua, qui non
vidit patriam corruentem; imo felicior sobole, qui
Demetriadis proaviae nobilitatem, insigniorem reddidit,
Demetriadis filiae perpetua castitate.
4.
Verum quid ago? Oblitus propositi, dum admiror
juvenem, laudavi aliquid bonorum saecularium, cum
in eo mihi virgo magis nostra laudanda sit, quod haec
universa contempserit, quod se non nobilem, non divitiis
praepollentem, sed hominem cogitarit. Incredibilis
animi fortitudo, inter gemmas et sericum: inter
eunuchorum et puellarum catervas, et adulationem ac
ministeria familiae perstrepentis, et exquisitas epulas,
quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse
eam jejuniorum laborem, asperitatem vestium, victus
continentiam. Legerat enim Domini verba 978
dicentis: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum
sunt [(Matth. 11. 8)]
. Stupebat ad conversationem Eliae
et Joannis Baptistae, quorum uterque zona pellicea
astrinxit et mortificavit lumbos suos: alter venisse
narratur in spiritu et virtute Eliae, praecursor Domini,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.