PL 22, col. 545
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 53.7 · The Letters of St. Jerome 53.8 · The Letters of St. Jerome 53.0
Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna.
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
[(Virgil. Eclog. 4)] .
276
Et patrem loquentem ad filium,
Nate, meae vires, mea magna potentia solus.
Et post verba Salvatoris in cruce.
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Puerilia sunt haec, et circulatorum ludo similia,
docere quod ignores: imo, ut cum stomacho loquar,
ne hoc quidem scire quod nescias.
8.
Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de
natura mundi, de exordio generis humani, de divisione
terrae, de confusione linguarum, et descensione
usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum.
Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo,
cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est
Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae
pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo
Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero,
nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et
quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria
continent? Deuteronomium quoque secunda lex,
et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet
quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus?
Hucusque Pentateuchus: quibus quinque
verbis [(1. Cor. 14. 19)] , loqui se velle Apostolus in
Ecclesia gloriatur. Job exemplar patientiae, quae
non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit,
versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque
leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione,
conclusione determinat. Singula in eo
verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam,
resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de
ea vel manifestius, vel cautius scripserit: « Scio, inquit,
quod redemptor meus vivit, et in novissimo die
de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor
pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus
sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt,
et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo » [(Job. 19. 25. 26)] .
Veniam ad Jesum Nave, qui typus Domini
non solum in gestis, sed etiam in nomine, 277
transiit Jordanem, hostium regna subvertit, divisit