PL 22, col. 548
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 53.8 · The Letters of St. Jerome 53.0 · The Letters of St. Jerome 53.11
et interfecto Aman, qui interpretatur « iniquitas, »
partes convivii et diem celebrem mittit in posteros.
Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ
tantus ac talis est, ut absque illo si quis
scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum
irrideat. Per singula quippe nomina, juncturasque
verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur
historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii
quaestiones. Ezras et Neemias, « adjutor » videlicet
et « consolator a Domino, » in unum volumen coarctantur:
instaurant Templum, muros extruunt civitatis:
omnisque illa turba populi redeuntis in patriam,
et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum
ac per singulas familias murorum ac turrium
opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud
retinent in medulla. 280
8.
Cernis me Scripturarum amore raptum
excessisse modum Epistolae, et tamen non implesse
quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere
debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: « Concupivit
anima mea desiderare justificationes tuas in
omni tempore » [(Ps. 118. 20)] . Caeterum Socraticum
illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio.
Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus,
Marcus, Lucas, et Joannes, quadriga Domini, et
verum Cherubim, quod interpretatur « scientiae
multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae
emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et
in sublime tendentes, terga pennata et ubique
volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi
sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt
quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit.
Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit
[(octava enim ad Hebraeos a plerisque extra
numerum ponitur.)] » Timotheum instruit ac Titum,
Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur.
Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere.
Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur
historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam
texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam
esse medicum, cujus « Laus est in Evangelio, » animadvertemus
pariter omnia verba illius, animae languentis
esse medicinam. Jacobus, Petrus, Joannes,
Judas Apostoli, septem Epistolas ediderunt tam mysticas
quam succinctas, et breves pariter et longas:
breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit
qui non in earum lectione caecutiat [al. concutiatur ].
Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta, quot verba.