PL 22, col. 550

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 54.1 · The Letters of St. Jerome 54.2 · The Letters of St. Jerome 54.3

Furiam viduam, Titianae filiam, Probi Consolis nurum,
hortatur ut in viduitate perseveret, nec iteret matrimonium;
et quoniam adhuc virenti erat aetate, quibus
modis pudicitiam simul ac famam tueri debeat, praecipit.
1.
Obsecras litteris, et suppliciter deprecaris, ut tibi
scribam, imo rescribam, quomodo vivere debeas,
et viduitatis coronam illaeso pudicitiae nomine conservare.
Gaudet animus, exsultant viscera, gestit affectus,
hoc te cupere esse post virum, quod sanctae
memoriae mater tua Titiana multo tempore fuit sub
marito. Exauditae sunt preces et orationes ejus. Impetravit,
ut adipisceretur in unica filia, quod vivens
ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande
privilegium, quod exinde a Camillo [(L. Furius Camillus)] ,
vel nulla, vel rara vestrae familiae scribitur secundos
nosse concubitus: ut NON TAM laudanda sis,
si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana
non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae
custodierunt.
2.
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus,
ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare
videar. Blaesillamque praetereo, quae maritum
suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio
tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia
feminarum imitarentur viri: ET RUGOSA senectus
redderet, quod sponte offert adolescentia. Sciens et
videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia,
extendetur brachium; Iratusque Chremes tumido
desaeviet ore. Consurgent proceres adversus Epistolam
meam; turba patritia detonabit [al. denotabit ],
me magum, me seductorem clamitans, et in terras
ultimas deportandum. Addant, 283 si volunt, et
Samaritem, ut Domini mei titulum recognoscam. Certe
filiam a parente non divido, nec dico illud de Evangelio: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos
[(Matth. 8.
22; et Luc. 9. 60)]
. Vivit enim, qui credit in Christum.
Et qui in illum credit, debet utique quomodo ille ambulavit,
et ipse ambulare [(1. Joan. 2. 6)] .
3.
Quando honorandi parentes. --Facessat invidia,
quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus
infigit: ut, dum probra metuunt, ad virtutes
non provocentur. Exceptis epistolis, ignoramus alterutrum.
SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.