PL 22, col. 589

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 60.1 · The Letters of St. Jerome 59 · The Letters of St. Jerome 60.0

circulum clauderet, atque in omnibus [al. hominibus ]
infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret
interior, et contineret exterior. Stultum est
igitur illius potentiam unius corpusculi parvitate
finire [al. finiri ], quem non capit coelum: et tamen
qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat.
Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari
non potest, nec locis dividi: sed cum ubique sit,
totus ubique est. Erat igitur uno eodemque tempore
et cum Apostolis quadraginta diebus, et cum Angelis,
et in Patre, et in extremis maris finibus erat; in
omnibus locis versabatur: cum Thoma in India, cum
Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in
Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis Apostolis
et Apostolicis viris, in singulis cunctisque regionibus.
Quod autem dicitur quosdam deserere, vel
non deserere, non naturae illius terminus ponitur;
sed eorum merita describuntur, apud quos esse, vel
non esse dignatur [al. dedignatur ].
331 EPISTOLA LX. AD HELIODORUM.
Epitaphium Nepotiani.
Super Nepotiani Presbyteri morte, Heliodorum ejus
avunculum Altinensem Episcopum consolatur; ostenditque
mortem non esse timendam, quae a Christo
devicta sit; tum multis propositis veterum ethnicorum
exemplis, Nepotiani laudes explicat, et demum
ex eorum temporum calamitatibus ad vitae contemptum
hortatur.
1.
Grandes materias ingenia parva non sufferunt
[al. sustinent ], et in ipso conatu ultra vires ausa,
succumbunt: quantoque majus fuerit, quod dicendum
est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem
rei verbis non potest explicare. Nepotianus meus,
tuus, noster, imo Christi, et quia Christi, idcirco
plus noster, reliquit senes, desiderii sui jaculo vulneratos,
et intolerabili dolore confectos [al. confecit ].
Quem haeredem putavimus, funus tenemus. Cui jam
meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient?
Ubi est ille έργοδιώκτης noster, et cygneo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.