PL 22, col. 601
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 60.17 · The Letters of St. Jerome 60.16 · The Letters of St. Jerome 60.18
« Omnia poenarum percurrere nomina possim »
[(Virgil. 6. Aeneid.)] .
Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras
breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda,
et Thucydides, et Sallustius muti sint
[al. sunt ].
17.
Felix Nepotianus, qui haec non videt: felix
qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur, aut
patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen
vivere volumus, eosque qui his carent, flendos potius
quam beatos putamus. OLIM OFFENSUM sentimus, nec
placamus Deum. Nostris peccatis Barbari fortes sunt.
Nostris vitiis Romanus superatur exercitus: et quasi
non haec sufficerent cladibus, plus pene bella civilia,
quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad
quorum comparationem Nabuchodonosor servus Dei
scribitur [al. dicitur ] [(Jerem. 25. 9)] . Infelices nos,
qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem Barbarorum,
illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit poenitentiam,
et centum octoginta quinque millia Assyriorum
ab uno Angelo, una nocte deleta sunt [(4. Reg.
19. 25)] . Josaphat laudes Domini concinebat, et
Dominus pro laudante superabat [(2. Paralip. 26. 21)] .
Moyses contra Amalec, non gladio, sed oratione pugnavit [(Exod. 17. 11)] .
Si ERIGI volumus, prosternamur.
Proh pudor, et stolida usque ad incredulitatem
mens: Romanus exercitus, victor orbis et dominus, 346
ab his vincitur, hos pavet, horum terretur
aspectu, qui ingredi non valent, qui si terram
tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus
Prophetarum voces: « Fugient mille uno persequente? [(Isai. 30. 17)]
Nec amputamus causas morbi, ut morbus
pariter auferatur: statimque cernamus sagittas
pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere.
18.
Excessimus consolandi modum, et dum unius
mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos
planximus. Xerses ille rex potentissimus, qui subvertit
montes; maria constravit, cum de sublimi
loco infinitam hominum multitudinem, et innumerabilem
vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post
centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus
esset. O si possemus in talem ascendere
speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus
cerneremus; jam tibi ostenderem totius orbis
ruinas, gentes gentibus, et regnis regna collisa; alios
torqueri, alios necari, alios absorberi [al. obrui ]
fluctibus, alios ad servitutem trahi: hic nuptias, ibi
planctum: illos nasci, istos mori: alios affluere divitiis
[al. delictis ], alios mendicare: et non Xerxis
tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui