PL 22, col. 608

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 64

velut auctarium de ritu caeremoniisque sacrorum,
deque vasis Templi. Invitat autem illam verecunde,
ut quandoquidem pacata jam esset Bethleemitica regio,
redeat ad pristinum contubernium.
1.
Usque hodie in lectione veteris Testamenti super
faciem Moysi velamen positum est. Loquitur glorificato
vultu, et populus loquentis gloriam ferre non sustinet [(Exod. 34)] .
Cum autem conversi fuerimus ad
Dominum, auferetur [(al. aufertur )] velamen: occidens
littera moritur, vivificans spiritus suscitatur. Dominus
enim spiritus est, et lex spiritalis. Unde et David
orabat in psalmo, « Revela oculos meos: et considerabo
mirabilia de lege tua [(Ps. 118. 18)] . Numquid
de bobus cura est Deo? » [(1. Cor. 9. 10.)] Utique non.
Multo magis de jecore bovis, arietis, et hircorum, et
armo dextero, pectore, et ventre, quo stercora
digeruntur; quorum duo in esum accipiunt sacerdotes:
tertium Phinees meretur in praemium. De
victimis salutaribus, adeps quo pectus obvolvitur, et
pinnula jecoris offeruntur super altare: ipsum vero
pectus et brachium dextrum dantur Aaron et filiis
ejus legitimum sempiternum a filiis Israel [(Levit. 7)] .
Sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore.
Quaeritur ubi sit animae principale. Plato in cerebro:
Christus monstrat 355 in corde: « Beati
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et, De
corde, procedunt cogitationes malae. Et, Quid cogitatis
nequam in cordibus vestris » [(Matth. 5. 8. et 15. 18. et
9. 4)] . Voluptas et concupiscentia, juxta eos qui de
physicis disputant, consistit in jecore. Hujus pinnulam
in diversa volitantem, et per oculorum fenestras
erumpentem foras, offerunt sacerdotes Deo: ut postquam
opere dixerint Deo, « holocaustum tuum pingue
fiat » [(Psal. 19)] : et concupiscentiam, libidinis
seminarium, igne Spiritus concremaverint, mereantur
accipere praemium, pectus et brachium. In pectore,
mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum
veritatem: in brachio bona opera et pugnam contra
diabolum et armatam manum: ut quod mente conceperint,
exemplo probent. Jesus enim « coepit
facere et docere » [(Act. 1)] . Ipsum quoque pectusculum
appellatur ἐπίθεμα, id est, additamentum, sive praecipuum,
et egregium: THENUPHA quippe hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.