PL 22, col. 676

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 72 · The Letters of St. Jerome 73

ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur.
Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et
Judaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur
interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere
in littera, et vel scriptoris errorem, vel annorum
seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat?
[(2. Cor. 3.)]
Relege omnes et veteris et novi Testamenti libros,
et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum
inter Judam et Israel, id est, inter regnum
utrumque confusum, ut hujuscemodi haerere quaestionibus,
non tam studiosi, quam otiosi hominis esse
videatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et
impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti,
ad finem usque perdures. Non enim coepisse,
sed permansisse virtutis est. Nostra vicissim per
Desiderium [( Puta Aquitanum Presbyt. )] missa suscipe.
EPISTOLA LXXIII, AD EVANGELUM PRESBYTERUM.
Auctoris 440 anonymi librum, qui Pontificem Melchisedec,
non hominem, sed Spiritum Sanctum fuisse
affirmabat, ex veterum Christianorum sententiis impugnat;
ostenditque, illum revera hominem genere
Chananaeum exstitisse; aut si Judaeis credatur, Sem
primum filium Noe Patriarchae.
1.
Lib. anonymum et absque auctore. --Misisti
mihi volumen ἀνώνυμον ἀδέοσποτον et nescio,
utrum tu de titulo nomen subtraxeris, an ille qui
scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem
noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi
famosissimam quaestionem super Pontifice Melchisedec
illuc plurimis argumentis esse perductam,
ut docere conatus sit, eum qui benedixerit tanto
Patriarchae, divinioris fuisse naturae, nec de hominibus
aestimandum. Et ad extremum ausus est
dicere Spiritum Sanctum occurrisse Abrahae, et
ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.