PL 22, col. 690
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 76.3 · The Letters of St. Jerome 77.1 · The Letters of St. Jerome 76.0
18). Unde praecipitur eis, ut levent oculos, et videant
candidas segetes, quae paratae sunt ad metendum [(Luc. 21; et Joan. 4)] .
3.
Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor,
et Rapsaces, et Nabuzardan, et Holofernes
in te occidantur, NUNQUAM nostra auxilia postulares,
si in te viverint. Sed quia illi mortui sunt, et
cum Zorobabel, et cum Jesu filio Josedec Sacerdote
magno [(1. Esd. 3)] , cum Ezra quoque, et Neemia ruinas
Jerusalem aedificare coepisti; nec mittis mercedes
in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in coelestibus
paras, idcirco nostras appetis amicitias, quos
Christi famulos arbitraris. 457 Sanctam filiam meam
Theodoram, sororem beatae memoriae Lucinii, per se
commendatam, meo sermone commendo, ut in coepto
itinere non lassetur; ut ad Terram sanctam multo per
eremum labore perveniat: ut non putet perfectam
esse virtutem exisse de Aegypto; sed per innumerabiles
insidias ad montem Nabo, et ad Jordanem fluvium
pervenire [(Num. 33)] : ut accipiat secundam in
Galgala circumcisionem: ut illi Jericho corruat,
sacerdotalium tubarum subversa clangoribus: ut juguletur
Adonisedec: ut Hai, et Azor pulcherrimae
quondam corruant civitates [(Jos. 3. 5. 6. 10. 11)] .
Fratres qui nobiscum in Monasterio sunt, te salutant.
Sanctos qui nos diligere dignantur [al. conantur ], per
te oppido salutamus.
EPISTOLA LXXVII. AD OCEANUM De morte Fabiolae.
Fabiolam nobilem feminam laudat, quod post lapsum ad
Christum conversa, sanctissimam vereque christianam
egerit vitam, gloriosumque meruerit vitae finem. Tum
alteram de 42. Mansionibus epistolam huic jungit,
atque ejus memoriae reddit.
1.
Plures anni sunt, quod super dormitione Blaesillae,
Paulam venerabilem feminam, recenti adhuc
vulnere, consolatus sum [(Epist. 39. de Obit. Blaesil.)] .
Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum
Episcopum Nepotiani scribens Epitaphium,
quidquid habere potui virium, in illo tunc dolore
consumpsi. Ante hoc ferme biennium, Pammachio meo
pro subita peregrinatione Paulinae, brevem Epistolam
dedi, erubescens ad disertissimum virum plura loqui,
et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer,
quam stulta jactantia docere perfectum. Nunc
mihi, fili Oceane, volenti et ultro appetenti, debitum
munus imponis, quo pro novitate virtutum, veterem
materiam novam faciam. In illis enim vel parentis
affectus, vel moeror avunculi, vel desiderium mariti
temperandum fuit; et pro diversitate personarum,
diversa de Scripturis adhibenda medicamina.