PL 22, col. 842

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 106

est, simpliciter confiteri, et emendare debemus.
In Hebraeo nihil aliud habet nisi hoc: Liberator
meus ab inimicis meis. Septuaginta autem, iracundis,
addiderunt. Et pro gentibus, tam in Hebraeo,
quam in cunctis Interpretibus, inimici positi
sunt: et miror, quomodo pro inimicis, gentes mutatae
sint.
10.
Decimo octavo: Exsultavit ut gigas ad currendum
viam suam [(Psal. 18. 7)]
. Et dicitis quod in
Graeco, suam, non habeat: sed hoc nos sub veru additum
reperimus, et in Hebraeo non esse manifestum
est.
11.
Decimo nono: Tribuat tibi secundum cor tuum [(Psal. 19. 5)]
.
Et dicitis in Graeco vos hoc versiculo
additum nomen Domini reperisse, quod superfluum
est: quia ex superioribus, Ἐπακοὺσαι σου Κύριος,
subauditur, unde coepit et Psalmus; Exaudiat te
Dominus in die tribulationis [(Ibid. 11)]
; ut et hic sub
eodem sensu dicatur: Tribuat tibi secundum cor tuum,
id est, ipse Dominus, de quo supra dictum est. In
eodem: Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te [(Ibid. 10)]
.
Pro quo legisse vos dicitis: in quocumque
die; sed superius cum Hebraica veritate concordat,
ubi scriptum est BIOM, id est, in die.
12.
Vigesimo primo: Tu autem Domine ne elongaveris
auxilium tuum a me [(Psal. 21. 20)]
. Et dicitis
invenisse vos, meum; quod et verum est, et ita corrigendum.
Brevi enim, si quid scriptorum errore
mutatum est, stulta credimus contentione defendere.
In eodem; Universum semen Jacob magnificate eum [(Ibid. 24)]
.
Pro quo in Graeco scriptum sit, δοξάσατε
αὐτὸν, id est, glorificate eum. Sed sciendum quod
ubicumque in Graeco scriptum est, glorificate, Latinus
Interpres, magnificate, transtulerit; secundum illud
quod in Exodo dicitur: Cantemus Domino, gloriose
enim magnificatus 648 est [(Exod. 15. 1)]
; pro quo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.