PL 22, col. 878

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 107.13 · The Letters of St. Jerome 108.1 · The Letters of St. Jerome 107.0

talique immolato sacrificio, reversa domum,
quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo
pepererat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? imitare
fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me
et nutricium spondeo. Gestabo humeris, balbutientia
senex verba formabo, multo gloriosior mundi
Philosopho: qui non regem Macedonum Babylonio
periturum veneno; sed ancillam et sponsam Christi
erudiam, regnis coelestibus offerendam.
EPISTOLA CVIII. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM. Epitaphium Paulae matris.
Paulae vitam enarrat, quam primum a generis nobilitate,
tum vero maxime ob animi virtutem laudat, quod
Toxotio marito defuncto, totam se Deo voverit, et in
sancto proposito diu Romae vixerit. Deinde ejus iter
diligentissime describit, quo peragratis sacris Judaeae
locis, atque Aegypto Alexandriam usque, in Bethleem
consedit. Ibi quae extruxit Virginum monasteria, quibusque
exemplis ac praeceptis rexerit, declarat, ejusdem
humilitatem, patientiam, contemptum saeculi, in
pauperes atque aegrotos caritatem, Divinarum Scripturarum
scientiam, ac fidei puritatem, atque alias
passim virtutes cumulatissimas praedicat. Denique ejus
mortem et funera copiose describit. 690
1.
Si cuncta corporis mei membra verterentur
in linguas, et omnes artus humana voce resonarent,
nihil dignum sanctae ac venerabilis Paulae virtutibus
dicerem. Nobilis genere, sed multo nobilior
sanctitate: potens quondam divitiis, sed nunc Christi
paupertate insignior; Graecorum stirps, soboles
Scipionum, Pauli haeres, cujus vocabulum trahit,
Martiae Papyriae matris Africani vera et germana progenies,
Romae praetulit Bethleem, et auro tecta fulgentia,
informis luti vilitate mutavit. Non moeremus,
quod talem amisimus; sed gratias agimus, quod habuimus,
imo habeamus. Deo enim vivunt omnia;
ET QUIDQUID revertitur ad Dominum, in familiae numero
computatur. Quamquam amissio illius, coelestis
domus habitatio sit; quae quamdiu in corpore fuit,
peregrinata est a Domino [(2. Cor. 5)] , et voce semper
flebili querebatur, dicens: Heu mihi, quia peregrinatio
mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar,
multum peregrinata est anima mea [(Ps. 19. 5)]
,
Nec mirum si planxerit se versari in tenebris (hoc
enim Cedar interpretatur) 691 cum mundus in
maligno positus sit; et sicut tenebrae illius, ita et
lumen ejus [(Ps. 138. 12)] ; luxque in tenebris luceat [(Joan. 1. 5)]
et tenebrae eam non comprehenderunt
Unde et illud crebrius inferebat, Advena sum et peregrina
sicut omnes patres mei [(Ps. 38. 13)]
. Et iterum;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.