PL 22, col. 883
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 108.8 · The Letters of St. Jerome 108.9 · The Letters of St. Jerome 108.0
prophetarum. Deinde Antipatrida, semirutum oppidulum,
quod de patris nomine Herodes vocaverat;
et Lyddam versam in Diospolim, Dorcadis, atque
Aeneae resurrectione [(Actor. 9)] , ac sanitate inclytam.
Haud procul ab ea Arimathiam viculum Joseph, qui
Dominum sepelivit; et Nobe urbem quondam sacerdotum,
nunc tumulum occisorum. Joppen quoque
fugientis portum Jonae [(Jon. 1. 2)] ; et (ut aliquid perstringam
de fabulis Poetarum) religatae ad saxum
Andromedae spectatricem. Repetitoque itinere,
Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam
in fractione panis cognitus Dominus [(Luc. 24. 38)] ,
Cleophae domum in Ecclesiam dedicavit. Atque inde
proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem,
urbes a Salomone conditas, sed varia postea
bellorum tempestate deletas: ad dexteram aspiciens
Ajalon, et Gabaon, ubi Jesus filius Nave contra quinque
reges dimicans, soli imperavit et lunae: et Gabaonitas
ob dolos et insidias foederis impetrati, in
aquarios, lignariosque damnavit [(Jos. 9. et 10)] . In
Gabaa urbe usque ad solum diruta, paululum substitit,
recordata peccati ejus, et concubinae in frusta
divisae, et tribus Benjamin trecentos viros, propter
Apostolum reservatos. 697
9.
Quid diu moror? ad laevam mausoleo
Helenae derelicto, quae Adiabenorum regina in
fame populum frumento juverat, ingressa est Jerosolymam
urbem trinominem, Jebus, Salem, Jerusalem,
quae ab Aelio postea Hadriano de ruinis, et cineribus
civitatis in Aeliam suscitata est. Cumque proconsul
Palaestinae, qui familiam ejus optime noverat, praemissis
Apparitoribus jussisset parari praetorium, elegit
humilem cellulam: et cuncta loca tanto ardore
ac studio circumivit, ut nisi ad reliqua festinaret, a
primis non posset abduci. Prostrataque ante Crucem,
quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat. Ingressa