PL 22, col. 887
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 108.11 · The Letters of St. Jerome 108.12 · The Letters of St. Jerome 108.0
in Engaddi, et Segor, vitulam consternantem [(Isai. 15)] ,
quae prius Bala vocabatur; et in Zoaram,
id est, parvulam, Syro sermone translata est. Recordabatur
speluncae Lot, et versa in lacrymas,
virgines socias admonebat, cavenda esse vinum, in
quo est luxuria, cujus opus Moabitae sunt, et Ammonitae [(Gen. 19)] .
12.
Diu haereo in meridie, ubi sponsa cubantem
reperit sponsum, et Joseph inebriatus est cum
fratribus suis [(Cant. 1. 6. Gen. 43. 16)] Revertar Jerosolymam,
et per Thecuam atque Amos, rutilantem
montis Oliveti Crucem aspiciam, de quo Salvator
ascendit ad Patrem. In quo per annos singulos
Vacca rufa in holocaustum Domino cremabatur, et
cujus cinis expiabat populum Israel [(Num. 19)] : in
quo, juxta Ezechielem, Cherubim de Templo transmigrantes,
Ecclesiam Domini fundaverunt. Post
ingressa sepulcrum Lazari, Mariae et Marthae vidit
hospitium; et Bethphage, villam sacerdotalium
maxillarum; et locum in quo pullus lasciviens gentium,
Dei frena suscepit, Apostolorumque stratus
vestibus, mollia terga praebuit ad sedendum. Rectoque
itinere descendebat Jericho, recogitans illum de
Evangelio vulneratum, ac Sacerdotibus et Levitis,
mentis feritate praetereuntibus, clementiam Samaritae,
id est, custodis; qui seminecem [al. semivivum ]
suo jumento impositum, ad stabulum Ecclesiae deportavit [(Luc. 10)] .
Et locum Adomim quod interpretur sanguinum,
quia multus in eo sanguis crebris
latronum fundebatur incursibus. Et arborem sycomorum
Zachaei, id est, bona poenitentiae opera,
quibus cruenta dudum et noxia rapinis, peccata
calcabat: 702 excelsumque Dominum de excelso