PL 22, col. 889
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 108.13 · The Letters of St. Jerome 108.14 · The Letters of St. Jerome 108.0
reperit Salvatorem. Atque inde divertens, vidit duodecim
Patriarcharum sepulcra: et Sebastem, id est,
Samariam, quae in honorem Augusti ab Herode
Graeco sermone Augusta est nominata. Ibi siti sunt
Elisaeus et Abdias Prophetae: et (quo major inter
natos mulierum non fuit) Joannes Baptista. Ubi multis
intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat
variis daemones rugire cruciatibus, et ante
sepulcra sanctorum ululare homines more luporum,
vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare
serpentum, mugire taurorum. Alios rotare caput, et
post tergum terram vertice tangere, suspensisque
pede feminis, vestes non defluere in faciem. Miserebatur
omnium, et per singulos effusis lacrymis,
Christi clementiam deprecabatur. Et sicut erat invalida,
ascendit pedibus montem; in cujus duabus
speluncis, persecutionis et famis tempore, Abdias
propheta centum prophetas aluit pane et aqua [(3.
Reg. 18. 4)] . Inde cito itinere percucurrit Nazareth,
nutriculam Domini; Cana [Mss. Chanaam ] et Capharnaum,
signorum ejus familiares: lacum Tyberiadis, 704
navigante Domino sanctificatum; solitudinem,
in qua multa populorum millia paucis saturata
sunt panibus, et de reliquis vescentium repleti sunt
cophini duodecim tribuum Israel. Scandebat montem
Thabor, in quo transfiguratus est Dominus.
Aspiciebat procul montes Hermon et Hermoniim, et
campos latissimos Galilaeae, in quibus Sisara et
omnis exercitus ejus, Barach vincente, prostratus
est [(Judic. 4)] torrens Cison, qui mediam planitiem
dividebat; et oppidum juxta Naim, in quo viduae
suscitatus est filius, monstrabatur. Dies me prius
quam sermo deficiet, si voluero cuncta percurrere,
quae Paula venerabilis fide incredibili pervagata est.
14.
Transibo ad Aegyptum; et in Sochoth,
atque apud fontem Samson, quem de molari maxillae
dente produxit [(Judic. 15. 19)] , subsistam parumper:
et arentia ora colluam, ut refocillatus videam Morasthim,
sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc
Ecclesiam. Et ex latere derelinquam Chorreos, et
Gettheos, Maresa, Idumaeam. et Lachis; et per arenas