PL 22, col. 892

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 108.16 · The Letters of St. Jerome 108.17 · The Letters of St. Jerome 108.15

iste mendicans si a me non acceperit, quae ei possum
etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a
quo ejus anima requiretur? Ego cautiorem in re familiari
esse cupiebam; sed illa ardentior fide, toto
Salvatori animo jungebatur, et pauperem Dominum,
pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat,
pauper pro ipso affecta. Denique consecuta est
quod optabat, et in grandi aere alieno filiam dereliquit,
quod huc usque debens non suis viribus, sed
Christi se confidit misericordia reddituram.
16.
Solent pleraeque matronarum buccinatoribus
suis dona conferre, et in paucos largitate profusa,
manum a caeteris retrahere: quo illa omnino
carebat vitio; ita enim singulis suam pecuniam dividebat,
ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam,
sed ad necessitatem. Nemo ab ea pauperum
vacuus reversus est. Quod obtinebat, non divitiarum.
magnitudine, sed prudentia dispensandi: illud semper
replicans, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur [(Matth. 5. 7)]
. Et: Sicut aqua
extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum [(Eccli. 16. 9)]
.
Et: Facite vobis amicos de iniquo mamona,
qui vos recipiant in aeterna tabernacula [(Luc.
16. 9)]
. Et: Date eleemosynam, et ecce omnia munda
sunt vobis [(Ibid. 12)]
. Et verba Danielis, regem Nabuchodonosor
monentis [al. sermone monentis ], ut
eleemosynis redimeret peccata sua [(Dan. 4)] . Nolebat
in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra
et saeculo transituri sunt, sed in vivis lapidibus, qui
volvuntur super terram [(Zach. 9. 36. juxta LXX)] , de
quibus in Apocalypsi Joannis [(Cap. 16. 21. et 22)] ,
civitas magni regis exstruitur: quos in saphirum
et smaragdum et jaspidem, et caeteras gemmas esse
vertendos, Scriptura commemorat.
17.
Verum haec possunt esse communia cum
paucis; et scit diabolus non in summo virtutum culmine
posita. 708 Unde loquitur ad Dominum,
post amissam Job substantiam, post eversam domum,
post liberos interfectos, Corium pro corio, et omnia
quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende
manum tuam, et tange ossa ejus et carnes, nisi in faciem
benedixerit tibi [(Job. 2. 4)]
. Scimus plerosque dedisse
eleemosynam, sed de proprio corpore nihil
dedisse: porrexisse egentibus manum, sed carnis
voluptate superatos, dealbasse ea quae foris erant,
et intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non
Paula talis, quae tantae continentiae fuit, ut prope
mensuram excederet, et debilitatem corporis nimiis
jejuniis ac labore contraheret. Quae exceptis diebus
festis, vix oleum in cibo caperet, ut ex hoc uno
aestimetur, quid de vino et liquamine, et piscibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.