PL 22, col. 898

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 108.20 · The Letters of St. Jerome 108.21 · The Letters of St. Jerome 108.0

inconsideranter, et ultra vires sumpta onera probem,
monente Scriptura: Super te onus ne levaveris; sed
quod mentis ejus ardorem, et desiderium fidelis animae,
ex hac quoque probare velim perseverantia,
decantantis: Sitivit anima mea in te, quam multipliciter
tibi caro mea [(Psal. 62. 2)]
. Difficile est modum
tenere in omnibus. Et vere juxta Philosophorum
sententiam, μεσότης ἡ ἀρετὴ, ὑπερβολὴ κακία reputantur:
Quod nos una et brevi sententiola exprimere
possumus: Ne quid nimis [(Terent. And. Act. 1)]
. Quae
in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam:
in luctu mitis erat, et suorum mortibus frangebatur,
maxime liberorum. Nam et in viri et filiarum dormitione
semper periclitata est. Et cum os stomachumque
signaret, et matris [ Ms. matricis ] dolorem crucis
niteretur impressione lenire; superabatur affectu, et
credulam mentem, parentis viscera consternabant,
animoque vincens, fragilitate corporis vincebatur:
quam semel languor arripiens, longo tempore possidebat;
ut et nobis inquietudinem, et sibi discrimen
afferret. In quo illa laetabatur, per momenta
commemorans; Miser ego homo, quis me liberabit de
corpore mortis hujus [(Rom. 7. 24)]
? Dicat prudens
lector, pro laudibus me vituperationem scribere.
Testor Jesum, cui illa servivit, et ego servire cupio,
me utramque in partem nihil fingere, sed quasi Christianum
de 715 Christiana, quae sunt vera,
proferre, id est, historiam scribere, non panegyricum,
et illius vitia, aliorum esse virtutes. Vitia loquor,
secundum animum meum, et omnium sororum
ac fratrum desiderium, qui illam diligimus, et absentem
quaerimus.
21.
Caeterum illa implevit cursum suum, fidemque
servavit, et nunc fruitur corona justitiae [(2. Tim.
4. 7)] : sequiturque Agnum quocumque vadit [(Apoc.
14)] . Saturatur, quia esurivit, et laeta decantat: Sicut
audivimus, ita et vidimus, in civitate Domini virtutum,
in civitate Dei nostri [(Psal. 47. 9)]
. O beata rerum
commutatio: flevit, ut semper rideret. Despexit lacus
contritos, ut fontem Dominum reperiret. Vestita cilicio
est, ut nunc albis vestimentis uteretur, et diceret: Scidisti saccum meum, et induisti me laetitia
[(Psal.
29. 12)]
. Cinerem sicut panem manducabat, et potionem
suam cum fletu miscebat [(Psal. 101. 10)] , dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte
[(Psal.
41. 4)]
, ut in aeternum pane Angelorum vesceretur
et caneret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus [(Psal. 33. 9)]
.
Et, Eructavit cor meum verbum
bonum: dico ego opera mea Regi [(Psal. 44. 1)]
. Et
Isaiae, imo Domini per Isaiam in se cerneret verba
compleri. Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos
autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos, autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.