PL 23, col. 1063

Commentarius in Ecclesiasten (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

considerare negotii, quam principium, et patientem
esse, quam impatientiae furore raptari. Discimus 439
quoque ex hac sententiola, nullam in
hominibus esse sapientiam, cum melius sit tacere,
quam proloqui; et quia cum finita fuerit oratio, intra
semetipsum recogitat auditor, quid sit dictum:
cum autem coeperimus loqui, necdum quid utilitatis
accepit.
Melior est patiens super excelsum spiritu. Quia superius
iram concesserat, dicens: Melior est ira, quam
risus, ne putaremus iram, quae in passione est laudari,
nunc praecipit iram penitus esse tollendam.
Ibi enim pro correptione in peccantes, et eruditione
in minores iram posuit: hic vero impatientiam refraenavit.
Patientia autem non solum in angustiis,

sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam
condecet, exaltemur. Videtur mihi et qui nunc
excelsus appellatur spiritu in Evangelio, pauperi
spiritu esse contrarius, qui et in beatitudine ponitur.
Ne festines in spiritu tuo, ut irascaris, quia ira in
sinu stultorum requiescit. Non quod concedat tardius
irascendum, idcirco nunc dicit: Ne festines in spiritu
tuo irasci; sed quod cum furens et recens fuerit
ira, dilata facilius sedetur, et possit auferri. Et quia
ira semper juncta superbiae est, desiderans ultionem,
meliorem supra patientem dixit esse, quam
eum qui excelsus est spiritu, et nunc signum insipientiae
dedit: quia quamvis aliquis potens existimetur
et sapiens, si iracundus sit, insipiens arguitur: Ira quippe in sinu stultorum requiescit.
Ne dixeris: quid factum est: quia dies priores erant
meliores, quam isti; non enim sapienter interrogasti
de hoc. Ne vetus saeculum praesenti praeferas, quia
unus utriusque est conditor Deus. Virtutes bonos
dies viventi faciunt, vitia, malos. Ne dicas ergo meliores
fuisse dies sub Moyse, et sub Christo, quam
modo sunt. Nam et illo tempore plures fuerunt increduli,
et dies eorum mali facti sunt, et nunc credentes
multi reperiuntur, de quibus ait Salvator: Beatiores qui non viderunt, et crediderunt
[(Joan. XX,
29)]
. Aliter: Sic debes vivere, ut semper praesentes
dies meliores tibi sint, quam praeteriti, ne cum paulatim
decrescere coeperis, dicatur tibi: 440 Currebatis
bene, quis vos impedivit veritati non obedire [(Gal.
V, 7)]
? Et iterum: Incipientes spiritu, nunc carne consummamini
[(Ibid. III, 3)] .
Aliter: Ne dicas meliora
tempora olim Moysi, quam nunc Christi, Legis
fuisse, quam Gratiae. Si enim hoc volueris quaerere,
imprudenter facis, non videns, quantum distet
Evangelium a veteri Testamento.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.