PL 23, col. 341

Contra Vigilantium (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius
uxores duxerint: nulli caelibi credentes pudicitiam,
immo ostendentes quam sancte vivant, qui male de
omnibus suspicantur: et nisi praegnantes uxores viderint
clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes,
Christi sacramenta non tribuant. Quid facient
Orientis Ecclesiae? quid Aegypti et Sedis Apostolicae,
quae aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes:
aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt?
Hoc docuit Dormitantius, libidini frena permittens,
et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque
fervescit, suis [ Al. hortationibus] hortatibus
duplicans; immo 389 extinguens coitu feminarum:
ut nihil sit quo distemus a porcis, quo differamus a
brutis animantibus, quo ab equis, de quibus scriptum

est: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque
in uxorem proximi sui hinniebat. [(Jerem. V, 8)]
.
Hoc est quod loquitur per David Spiritus sanctus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [(Psal. XXXI, 9)]
.
Et rursum de Dormitantio et
sociis ejus: In chamo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.
3.
Riparius, Desiderius et Sisinnius. Imperitia Vigilantii. --Sed
jam tempus est, ut ipsius verba ponentes
ad singula respondere nitamur. Fieri enim
potest, ut rursum malignus interpres dicat fictam a
me materiam, cui rhetorica declamatione respondeam:
sicut illam quam scripsi ad Gallias, matris
et filiae inter se discordantium. Auctores sunt hujus
dictatiunculae meae sancti presbyteri Riparius et Desiderius,
qui paroecias suas vicinia istius scribunt

esse maculatas, miseruntque libros per fratrem Sisinnium,
quos inter crapulam stertens evomuit. Et
asserunt repertos esse nonnullos, qui, faventes vitiis
suis, illius blasphemiis acquiescant. Est quidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.