PL 23, col. 343

Contra Vigilantium (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Vigilantius 4 · Against Vigilantius 5

accendi, et ubicumque pulvisculum nescio
quod, in modico vasculo pretioso linteamine circumdatum
osculantes adorant. Magnum honorem
praebent hujusmodi homines beatissimis martyribus,
quos putant de vilissimis cereolis illustrandos; quos
Agnus, qui est in medio throni cum omni fulgore
majestatis suae, illustrat. »
5.
Reliquiae Apostolorum, et Samuelis. --Quis
enim, o insanum caput, aliquando martyres adoravit?
quis hominem putavit Deum? nonne Paulus
et Barnabas [(Act. XIV)] cum a Lycaonibus Jupiter et
Mercurius 391 putarentur, et eis vellent hostias
immolare, sciderunt vestimenta sua, et se homines
esse dixerunt? Non quod meliores non essent olim
mortuis hominibus Jove atque Mercurio: sed quod

sub gentilitatis errore, honor eis Deo debitus deferretur.
Quod et de Petro legimus, qui Cornelium se
adorare cupientem manu sublevavit, et dixit: Surge: nam et ego homo sum.
[(Ibid. X, 26)]
. Et audes
dicere: « Illud nescio quid quod in modico vasculo
transferendo colis? » Quid est illud, nescio quid,
scire desidero. « Expone manifestius, ut tota libertate
blasphemes, pulvisculum nescio quod [ Ms.,
B. inquit in, etc.] in modico vasculo pretioso linteamine
circumdatum. » Dolet martyrum reliquias
pretioso operiri velamine: et non vel pannis, vel
cilicio colligari, vel projici in sterquilinium; ut solus
Vigilantius ebrius et dormiens adoretur. Ergo
sacrilegi sumus, quando Apostolorum basilicas ingredimur?
Sacrilegus fuit Constantius Imperator I,

qui sanctas reliquias Andreae, Lucae, et Timothei
transtulit Constantinopolim, apud quas daemones
rugiunt, et inhabitatores Vigilantii illorum se sentire
praesentiam confitentur? Sacrilegus dicendus
est, et nunc Augustus Arcadius, qui ossa beati
Samuelis longo post tempore de Judaea transtulit in
Thraciam? Omnes episcopi non solum sacrilegi;
sed et fatui judicandi, qui rem vilissimam et cineres
dissolutos in serico et vase aureo portaverunt?
Stulti omnium Ecclesiarum populi, qui occurerrunt
sanctis reliquiis: et tanta laetitia, quasi praesentem,
viventemque prophetam cernerent, susceperunt:
unde Palaestina usque Chalcedonem jungerentur populorum
examina: et in Christi laudes una voce
resonarent? Videlicet adorabant Samuelem, et non

Christum, cujus Samuel et levita et prophetes fuit.
Mortuum suspicaris, et idcirco blasphemas. Lege
Evangelium: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob:
non est Deus mortuorum, sed vivorum [(Matth. XII)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.