PL 23, col. 344
Contra Vigilantium (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Vigilantius 5 · Against Vigilantius 6
Si ergo vivunt, honesto juxta te carcere non clauduntur.
6.
Sententia Haereticorum hujus temporis. Non
sunt legendi libri apocryphi. Basilidis portenta verborum. --Ais
enim vel in sinu Abrahae, vel in 392 loco
refrigerii, vel subter aram Dei, animas apostolorum
et Martyrum consedisse, nec posse de suis tumulis,
et ubi voluerint adesse praesentes. Senatoriae videlicet
dignitatis sunt; et non inter homicidas teterrimo
carcere, sed in libera honestaque custodia in
fortunatorum insulis et in campis Elysiis recluduntur.
Tu Deo leges pones? Tu apostolis vincula injicies;
ut usque ad diem judicii teneantur custodia, nec
sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: Sequuntur
Agnum, quocumque vadit [(Apoc. XIV, 4)]
.
Si Agnus ubique, ergo et hi qui cum Agno sunt,
ubique esse credendi sunt. Et cum diabolus et daemones
toto vagentur in orbe, et celeritate nimia
ubique praesentes sint, martyres post effusionem
sanguinis sui [ Mss. ara] arca operientur inclusi,
et inde exire non poterunt? Dicis in libello tuo,
quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus;
postquam autem mortui fuerimus, nullius sit
pro alio exaudienda oratio: praesertim cum martyres
ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non
quiverint [(Apoc. VI, 9)] . Si apostoli et martyres
adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris,
quando pro se adhuc debent esse solliciti:
quanto magis post coronas, victorias et triumphos?
Unus homo Moyses, sexcentis millibus armatorum
impetrat a Deo veniam [(Exod. XXXII; Act. VII)] : et
Stephanus imitator Domini sui, et primus martyr in
Christo, pro persecutoribus veniam deprecatur; et
postquam cum Christo esse coeperint, minus valebunt?
Paulus apostolus ducentas septuaginta sex
sibi dicit in navi animas condonatas, et postquam
resolutus esse coeperit cum Christo, tunc ora clausurus
est [(Ibid. 27)] : et pro his qui in toto orbe ad
suum Evangelium crediderunt, mutire non poterit?
Meliorque erit Vigilantius canis vivens, quam ille
leo mortuus [(Eccles. IX)] ? Recte hoc de Ecclesiaste
proponerem, si Paulum in spiritu mortuum confiterer.
Denique sancti non appellantur mortui, sed
dormientes. Unde et Lazarus qui resurrecturus erat,
dormisse perhibetur [(Joan XI)] . Et Apostolus vetat
Thessalonicenses [(I. Thess. IV)] de dormientibus 393
contristari. Tu vigilans dormis, et dormiens scribis:
et proponis mihi librum apocryphum, qui sub nomine
Esdrae a te et similibus tui legitur: ubi scriptum