PL 23, col. 350
Contra Vigilantium (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Vigilantius 13 · Against Vigilantius 14 · To Pammachius against John of Jerusalem 1
collectum est. In Actibus quoque Apostolorum loquens
ad Felicem praesidem: Post annos, ait, plures,
eleemosynas facturus in gentem meam, veni Hierosolymam,
et oblationes et vota in quibus invenerunt me purificatum
in templo [(Act. XIV, 17)]
. Numquid in alia
parte terrarum, et in Ecclesiis, quas nascentes fide
sua erudiebat, quae ab aliis acceperat, dividere non
poterat? Sed sanctorum locorum pauperibus dare
cupiebat, qui suas pro Christo facultatulas relinquentes,
ad Domini servitutem tota mente conversi
sunt. Longum est nunc si de cunctis epistolis ejus
omnia testimonia revolvere voluero, in quibus hoc
agit, et tota mente festinat, ut Hierosolymam et ad
sancta loca credentibus pecuniae dirigantur: non in
avaritiam, sed in refrigerium, non ad divitias congregandas,
sed ad imbecillitatem corpusculi sustentandam,
et frigus atque inediam 399 declinandam.
Hac in Judaea usque hodie perseverante consuetudine,
non solum apud nos, sed et apud Hebraeos, ut
qui in lege Domini meditantur die ac nocte, et patrem
non habent in terra, nisi solum Deum, synagogarum
et totius orbis foveantur ministeriis [(Psal. I,
Deuter. XVIII)] ; ex aequalitate dumtaxat non ut aliis
refrigerium, et aliis sit tribulatio: sed ut aliorum
abundantia, aliorum sustentet inopiam [(II Cor., VIII)] .
14.
Eleemosynae quibus potissimum faciendae. Mali
pauperes. --Respondebis, hoc unumquemque posse
in patria sua facere: nec pauperes defuturos, qui
Ecclesiae opibus sustentandi sint. Nec nos negamus
cunctis pauperibus etiam Judaeis et Samaritanis, si
tanta sit largitas, stipes porrigendas. Sed Apostolus
faciendam quidem docet ad omnes eleemosynam, sed
maxime ad domesticos fidei [(Gal. VI)] . De quibus et
Salvator in Evangelio loquebatur: Facite vobis amicos
de mammona iniquitatis [Al. iniquo], qui vos recipiant
in aeterna tabernacula [(Luc. XVI, 9)]
. Numquid
isti pauperes, inter quorum pannos et illuviem corporis,
flagrans libido dominatur, possunt habere
aeterna tabernacula, qui nec praesentia possident,
nec futura? Non enim simpliciter pauperes, sed
pauperes spiritu beati appellantur: de quibus
scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum
et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus [(Psal. XL, 1)]
.
In vulgi pauperibus sustentandis nequaquam
intellectu, sed eleemosyna opus est. In
sanctis pauperibus beatitudo est intelligentiae, ut
[ Al. ut et ei] ei tribuat, qui erubescit accipere: et
cum acceperit, dolet: metens carnalia, et seminans
spiritalia. Quod autem asserit eos melius facere, qui
utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum
suarum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus