PL 23, col. 352
Contra Vigilantium (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Vigilantius 17 · Against Vigilantius 16 · To Pammachius against John of Jerusalem 1
ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus.
Respondebis: hoc non est pugnare, sed fugere. Sta
in acie, adversariis armatus obsiste: ut postquam
viceris, coroneris. Fateor imbecillitatem meam.
Nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando
victoriam. Si fugero, gladium devitavi [ Al. dimittam]:
si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum.
Quid autem necesse est certa dimittere, et incerta
sectari? Aut scuto, aut pedibus mors vitanda
est. Tu qui pugnas, et superari potes, et vincere.
Ego cum fugero, non vinco in eo quod fugio: sed
ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente
dormire. Potest fieri, ut me non mordeat, tamen
potest fieri ut aliquando me mordeat. 401 Matres
vocamus sorores et filias, et non erubescimus vitiis
nostris nomina pietatis obtendere. Quid facit monachus
in cellulis feminarum? quid sibi volunt sola et
privata colloquia, et arbitros fugientes oculi? Sanctus
amor impatientiam non habet. Quod de libidine
diximus, referamus ad avaritiam, et ad omnia vitia
quae vitantur solitudine. Et idcirco urbium frequentias
declinamus, ne facere compellamur, quae nos non
tam natura cogit facere, quam voluntas.
17.
Aperta blasphemia indignationem flagitat. --Haec,
ut dixi, sanctorum presbyterorum rogatu,
unius noctis lucubratione dictavi, festinante admodum
402 fratre Sisinnio, et propter Sanctorum
refrigeria ad Aegyptum ire properante: alioquin et
ipsa materia apertam habuit blasphemiam, quae indignationem
magis scribentis, quam testimoniorum
multitudinem flagitaret. Quod si Dormitantius in mea
rursus maledicta vigilaverit, et eodem ore blasphemo,
quo apostolos et martyres lacerat, de me quoque
putaverit detrahendum, nequaquam illi brevi lucubratiuncula,
sed tota nocte vigilabo, et sociis illius
immo discipulis vel magistris, qui nisi tumentes uteros
viderint feminarum, maritos earum Christi ministerio
arbitrantur indignos.